Job 29:6
quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei: + 29.6 Quando lavabam pedes meos. Pedes Ecclesiæ sunt inferiorum operum ministri, etc., usque ad pedes sunt qui exteriora ministrant. Et petra fundebat mihi, etc. Ibid. Quia in ea Christi prædicamenta intimæ unctionis emanant. De hac petra rivi olei exierunt evangelistarum libri; vel rivos olei dona Spiritus dicit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
When I washed my steps with butter, and the rock poured me out rivers of oil;
In Context
5quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei:
Cross References
Genesis 49:11Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum. + 49.11 Ligans ad vineam pullum suum, etc. Gentes quas sibi subjunxit. Unde Ezech. 18: Vivo ego, dicit Dominus, nisi hos homines induam sicut vestimentum. Nos enim Christus in sanguine uvæ mundavit quando sicut botrus in ligno crucis pependit, et ex latere ejus aqua in ablutionem, et sanguis exivit in redemptionem.
Deuteronomy 33:24Aser quoque ait: [Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum: + 33.24 Aser quoque ait: Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis. Aser beatus, Christus scilicet nostræ beatitudinis spes, cujus primitias nobis ostendit resurgens a mortuis. Hic est benedictus in filiis, quia credentes, per ejus gratiam renascentes, totum orbem ejus similitudine repleverunt, quibus dicitur: Credite in lucem, filii ut lucis sitis Joan. 12.. Ipsi afferunt fructum lucis in omni bonitate et justitia et veritate. Hoc autem factum est, quia fratribus suis, id est apostolis, quos de Judæa elegit, vera charitate complacuit, ut spretis figuris gauderent de veritate Evangelii, et quia digni essent pro nomine Jesu contumeliam pati. Et unde eis tanta charitatis abundantia, supponit, tingat in oleo pedem, etc. Et tingat in oleo pedem suum. Christus caput nostrum ascendens in cœlum, apostolos, scilicet pedes suos mundum prædicando circumituros in terra adhuc consistentes, oleo Spiritus sancti copiosissime unxit, ut nullo labore deficerent, sed immarcessibilis gaudii claritate pollerent. Incorruptibile quoque præbuit calceamenti munimentum de quo subditur: Ferrum et æs cal. GREG., lib. XXXIV Moral., cap. 5. Hoc de Ecclesia, etc., usque ad his calceamentis verum pascha celebrandum.