Job 3:10
Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. + 3.10 Quia non conclusit ostia ventris, etc. Hoc de ipso capite, etc., usque ad ut latrones dicimus captis vitam dare, si non auferunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Because it shut not up the doors of my mother’s womb, nor hid sorrow from mine eyes.
In Context
Cross References
Genesis 29:31Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.
Job 6:2[Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera ! + 6.2 Utinam appenderentur. Tactus flagellis verbis lacessitur, non ut non erectus in defensionem contumax caderet: sed ut percussus tacens gratias egit, lacessitus recta respondit: utinam appenderentur peccata. Statera. Ibid. In manu patris Christus habens lancem misericordiæ et justitiæ, peccatum per misericordiam laxans, leve esse; calamitatem moriendo gravis esse ponderis ostendit. Cui et hoc gratiæ dat, ut ipsa cognoscibilis sit calamitas. Cæcus enim homo in exsilio, quasi in patria, gaudebat: sed Deus extra apparens hominem intus revocat, ut viso quod amisit, grave doleat quod tolerat; dicit ergo: Utinam appenderentur. Id est, malum nostræ, etc., usque ad pensans judicia Dei quibus affligitur, et hoc est:
Job 10:18Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.
Ecclesiastes 6:3Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus. + 6.3 Sepultura. ID. Adeo avarus, ut nec de sepultura cogitet, vel, sæpe pro divitiis occisus abjicitur insepultus: vel, quia nullam sibi memoriam relinquat, cum omnibus bonis affluat.
Jeremiah 20:17qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulchrum, et vulva ejus conceptus æternus !