Job 3:8
Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. + 3.8 Maledicant ei. Ibid. In veteri translatione, etc., usque ad et in fine solutus aperte bella gerat. Leviathan. Id est, additamentum eorum, id est, hominum, in quibus post suggestionem mala addere non cessat. Vel exprobrationem, quia cum Adæ addere deitatem spopondit, et quod habebat, abstulit. Hic a propheta serpens tortuosus dicitur, qui molliter quasi blandis verborum finibus insidias infundit. Et vectis, quia durus per malitiam ad necem percutit. Suscitatus aperte aget, interim autem latenter.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Let them curse it that curse the day, who are ready to raise up their mourning.
In Context
Cross References
2 Chronicles 35:25Jeremias maxime: cujus omnes cantores atque cantatrices, usque in præsentem diem, lamentationes super Josiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israël: Ecce scriptum fertur in lamentationibus.
Job 41:10De ore ejus lampades procedunt, sicut tædæ ignis accensæ.
Jeremiah 9:17Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant: et ad eas quæ sapientes sunt mittite, et properent: + 9.17 Et vocate. Vocate lamentatrices propter futuram captivitatem, etc., usque ad voce modulata populum transfundant in lacrymas.
Matthew 11:17dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis. + 11.17 Cecinimus vobis. Ut David: Exsultate Deo adjutori nostro, jubilate Deo Jacob Psal. 80., et hujusmodi. Lamentavimus. Ut: Convertimini ad me in toto corde vestro in jejunio et fletu et planctu Jœl. 2., et hujusmodi