Job 30:16
Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis. + 30.16 Nunc autem in memetipso. In nobismet ipsis nunc anima, etc., usque ad unde mox ad corruentes redit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And now my soul is poured out upon me; the days of affliction have taken hold upon me.
In Context
Cross References
Job 3:24Antequam comedam, suspiro; et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus: + 3.24 Antequam comedam. Comedere est contemplationis luce pasci, quam non habet nisi qui prius in hoc exsilio, quasi ubi non sunt bona gemit, et suspirat desiderio et exsequitur vim lacrymarum. Et quasi inundantes aquæ, etc. Aquæ inundantes multis voluminibus impetu feruntur, sic in lugentibus multa volumina, dum qui apud Deum decernatur, nesciunt: dum præterita sua recolunt, futura pertimescunt, et in bonis suis ne errent, verentur: quos dum flagella Dei corripiunt, se offendisse suspicantur: unde addit:
Psalms 42:4Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. + 42.4 Et introibo. Sicut pontifex ad Sancta sanctorum. CASS. Et introibo. De lætitia finali, pro qua laudat in tribulatione, qui supra tristis erat unde et se confortat. 1