Job 30:17
Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt. + 30.17 Nocte os meum perforatur doloribus. Sic sua dicit, ut et cadentibus congruant, etc., usque ad quasi jam quoddam habeant foramen timoris. Et qui me comedunt. GREG. Quia maligni spiritus, qui carnales de Ecclesia consumunt, tanto magis quiescere a tentatione nesciunt, quanto nullo carnis pondere gravantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
My bones are pierced in me in the night season: and my sinews take no rest.
In Context
Cross References
Job 7:4Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras. + 7.4 Si dormiero. Ibid. Secundum historiam animus dolentis exprimitur, qui, cogente mœstitia, per diversa desideria vagatur; in nocte diem, in die vesperam desiderat, quia dolor non sinit placere quod adest; et jam hoc expertus grave, consolante desiderio aliud exspectat; sed nec sic dolor finitur, unde: Et replebor doloribus. Causa autem doloris hæc est:
Psalms 6:2[Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. + 6.2 Domine, ne in furore. BASIL. Confessio est deprecativa, quæ apud Deum valet. Primo est exordium, in quo captat benevolentiam, per potestatem judicis, per infirmitatem suam, per consuetudinem parcendi: quia non vult a mortuis, sed a vivis rogari. Arguas. AUG. Argui gravius est quam accusari, unde damnatio timetur. Corripi mitius, id est, emendari vel erudiri. Arguuntur in judicio, qui sine fundamento. Emendantur, id est, purgantur, qui supra illud lignum, fenum, stipulam ædificaverunt. Dicit ergo hic: Sana, ne ibi sit opus, unde subdit: Miserere. 1
Psalms 38:2[Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me. + 38.2 Dixi: Custodiam vias meas, etc. AUG., CASS. Monet hic psalmus inter blasphemos, iniquos, et calumniosos linguæ continentiam, certamina, rixas, comprimere: hoc enim silentium multum est utile. CASS. Dixi: in corde deliberavi: ubi sapientes prius deliberant, quam loquantur. Vias HIER. Id est, actiones et verba. Ut non delinquam per fatua, vel otiosa. In lingua. AUG. Non frustra est lingua in verbo: quia facile labitur. Posui ori meo. Postquam transivi terrenas delectationes, etc., usque ad docens nos cavere hoc non imitari. CASS. Posui usque eo quod obmutui, etc., usque ad qui causam contentionis quærit. 1