bible.software › Job › Job 7 › Job 7:4
Job 7:4
Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras. + 7.4 Si dormiero. Ibid. Secundum historiam animus dolentis exprimitur, qui, cogente mœstitia, per diversa desideria vagatur; in nocte diem, in die vesperam desiderat, quia dolor non sinit placere quod adest; et jam hoc expertus grave, consolante desiderio aliud exspectat; sed nec sic dolor finitur, unde: Et replebor doloribus. Causa autem doloris hæc est:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
When I lie down, I say, When shall I arise, and the night be gone? and I am full of tossings to and fro unto the dawning of the day.
In Context
3sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. + 7.3 Menses vacuos. A rebus mundi, quia non eas quærunt per actus suos boni, et noctes adversitatum tolerant laboriosas, quando jam sunt in cruciatu corporis. Vel menses vacui, quia modo est labor, sed nondum præmium. Noctes laboriosas. Enumerat, etc., usque ad eo magis gemit diu nescisse quod quærit, et quod inaniter laboravit.
5Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est. + 7.5 Induta est. Ibid. Eadem subtilius in Ecclesia, etc., usque ad non eis est hic integra salus, unde subdit: Et replebor doloribus usque ad tenebras. Quia securitatem non invenit, donec penitus tempus tentationis relinquit. Doloris autem causam subdit: Induta est caro, id est, carnalis vita quam ago, vel mala operatione polluitur, vel inde restricta, ex memoria imaginibus peccatorum fuscatur, quæ quasi pulvis ante oculos surgunt. Ecclesia vero in quibusdam putredinem luxuriæ carnis sentit, in quibus terrenis actibus deditis pulvere conspergitur: de utrisque subdit: Cutis mea. Cutis sunt in Ecclesia, qui solis exterioribus curis vacant: quorum corda desperatio siccat, et ideo contrahuntur, non extenti per longanimitatem ad æternam vitam: præsentibus hærent: quod ideo fit, quia non attendunt quam fugitiva hæc vita sit. Sed Ecclesia econtra:
Read all of Job 7
Cross References
Job 7:13Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo:
Job 30:17Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt. + 30.17 Nocte os meum perforatur doloribus. Sic sua dicit, ut et cadentibus congruant, etc., usque ad quasi jam quoddam habeant foramen timoris. Et qui me comedunt. GREG. Quia maligni spiritus, qui carnales de Ecclesia consumunt, tanto magis quiescere a tentatione nesciunt, quanto nullo carnis pondere gravantur.
Psalms 77:4Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quæ fecit. 1
This Verse In Other Editions
Study Job 7:4