Job 31:16
Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci; + 31.16 Si negavi quod volebant. Post castitatem et humilitatem subdit de libertate; per hoc ostenditur, non solum ad inopiam pauperibus sed etiam ad desiderium deseruisse. Et oculos viduæ. Incunctanter dandum est, quod cum vera humilitate quærit, id est, quod nec ex desiderio, sed ex necessitate poscitur, ut non solum ex munere, sed etiam celeritate muneris bonorum operum merita augeantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
If I have withheld the poor from their desire, or have caused the eyes of the widow to fail;
In Context
Cross References
Leviticus 25:35Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum, + 25.35 Si attenuatus fuerit. ID. Mirare legislatoris sapientiam et pietatem; in humilibus enim sublimia exponit, secundum litteram vero dat regulam pietatis. Qui eduxi. Quasi dicat: Sicut de dominio Ægyptiorum vos liberavi, et abjectis peccatoribus in terram Chananæorum jam mandatam induxi, ita nolo vos sub dominio peccatorum teneri, neque peccatorum societatem amplecti, sed cum pœnitere voluerint, et cohabitatione et facultatis largitione sustentetis.
Deuteronomy 28:32Filii tui et filiæ tuæ tradantur alteri populo, videntibus oculis tuis, et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua.
Job 20:19Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non ædificavit eam. + 20.19 Quoniam confringens. Domum pauperis confringit et nudat, quia eum quem per potentiam conterit, exspoliare per avaritiam non erubescit
Psalms 69:3Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam. + 69.3 Confundantur. CAS. Confundi, est de perversitate turbari. Revereantur, ne proles a justitia pœna sequatur. Qui quærunt, etc. AUG. Diversa sunt tempora in Ecclesia: primo, fuit impetus persequentium, unde, qui quærunt; modo, remansit malevolentia cogitantium, unde, qui volunt. ID. 1
Proverbs 22:22Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta: