Lucam 12:15
Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet. + 12.15 Ab omni avaritia. Nemo putaret crimen esse, hæreditatem dividere, fructus in horrea congregare, sed et hoc avaritiam indicat supernus judex, unde et subjungit: hominis cujusdam divitis. Sicut supra contra Pharisæos et hypocritas, ita hic occasione stultæ petitionis contra avaritiam disputat. Non in abundantia. Non in solo pane vivit homo, sed in verbo Dei Deut. 8., nec temporalis vita multitudine divitiarum protenditur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 7:21Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum: et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui. + 7.21 Regulamque. ADAM., hom. 7. Furatus est autem linguam auream, etc., usque ad quod furanti exstitit causa peccati. Regulamque. LXX: Linguam, hæreticorum scilicet dogmata, vel superstitiosa sæcularium litterarum studia. Hæc enim est lingua aurea, luculento sermone aptata. Hanc furati sunt hæretici de Jericho, quasi auream regulam, qui philosophorum sectam conati sunt inducere in Ecclesiam: quorum anathemate multi perduntur, et quasi acervo lapidum multitudine peccatorum exstinguuntur: quorum ductor diabolus, qui per illorum impietatem fidelium quosdam vicerat, rursus superatus vincitur, et a populo Dei suspensus, crucis virtute necatur. ISID., in Jos. Jericho mundum significat: de anathemate ejus in tabernaculo suo abscondit, qui sæculares mores Ecclesiæ secretis inserit; qui sub cultu Dei manens, solemnitates sæculi vel spectacula diligit; qui sortilegos aruspices et augures inquirit, vel cætera facit quæ in Jericho, id est in sæculo habebantur. Lapidavitque eum. AUG., quæst. in Jos. Quæritur eum Dominus eum qui furtum fecerat, etc., usque ad peccato suo secum consumptis mori.
Job 2:4Cui respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo dabit pro anima sua; + 2.4 Pellem pro pelle. Diabolus per miracula Filium Dei, sed propter humilia purum hominem putavit. Hunc ergo judicans ex aliis, qui in loco pastorum aliena damna contemnunt, quasi non motum multis subtractis, quasi quæ extra se sunt, dolore propriæ carnis tentat, quasi pro se doleat, qui non pro aliis. Hoc cum fieri petit, dicit desideriis; hæc et per membra verbis et desideriis intulit, per quæ dixit: Mittamus lignum in panem ejus Jer. 11., id est, configendo corpori ejus stipitem crucis adhibeamus. Ibid. Pellis pro pelle datur, quia sæpe, dum ictus contra oculum venit, manum opponimus, ut potius in ipsa quam in teneriori vulneremur: hoc consuete fieri sciens, dicit: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo Quasi, ideo Job extra se tot flagella æquanimiter sustinet, quia ne ipse feriatur, pavet: et cura sui minus de suis sentit; unde ipsum ferire expetit: Mitte manum tuam, quod Deus recte permittit, ut sæpe victus obmutescat.
Psalms 10:3Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde: + 10.3 In obscuro. CASS. In simplici sensu degentes, vel in suis ambiguis sententiis, non quod Scriptura ad hoc valeat, sed quia: 1
Psalms 62:10Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam: introibunt in inferiora terræ; + 62.10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam. Rex vero. Confert in his duobus versibus bona et mala diversarum partium. In inferiora terræ. CASS. Quia non ad cœlos evecti sunt. A terra sorbentur malæ cogitationes, quia de terra natæ, in ima terræ, quasi in cœnum, vergunt. 1
Proverbs 15:16Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles.
Proverbs 23:4Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum. + 23.4 Pone modum. De quo supra: Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres, scilicet terminos fidei, et veritatis datæ a patribus.