Job 31:34
si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me: et non magis tacui, nec egressus sum ostium. + 31.34 Si expavi ad multitudinem. Nihil mundi cupere magna est securitas, ut immutabili hærens, omnibus infra turbatis non turbetur in mente, etsi extra quandoque, carnis infirmitate. Et despectio. Boni nec despecti sua aperiunt, etc., usque ad tanquam per oris ostium egrediuntur, unde: Et non magis tacui. Bene præmittit, tacui, quia qui impatiens tacere nescit, a domo conscientiæ exit. Hoc mystice de Christo, qui multos persequentes non timuit, et despicientes, qui et tacuit, nec egressus potentia vindicavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 32:27quibus ait: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ponat vir gladium super femur suum: ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. + 32.27 Ponat vir gladium, etc. GREG., Past. p. 3, c. 26. Gladium, etc., usque ad Unde subditur: Occidat unusquisque fratrem suum, etc. Hos interfecit, quos puniendos invenit ab increpationis gladio, nec eis quos per cognationem carnis diligit, parcit. Si ergo ille Dei dicitur, qui ad ferienda vitia zelo divini amoris excitatur, profecto esse se Dei negat, qui quantum sufficit, vitam carnalium increpare recusat.
Nehemiah 5:7cogitavitque cor meum mecum, et increpavi optimates et magistratus, et dixi eis: Usurasne singuli a fratribus vestris exigitis? Et congregavi adversum eos concionem magnam, + 5.7 Et increpavi optimates, etc. BED., ibid. Tanquam dux optimus militiæ cœlestis et sapiens architectus civitatis Dei, etc., usque ad ut dimittat nobis Pater debita nostra.
Nehemiah 13:28De filiis autem Jojada filii Eliasib sacerdotis magni, gener erat Sanaballat Horonites, quem fugavi a me.
Esther 4:14si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Judæi: et tu, et domus patris tui, peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris?
Job 34:19qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem: opus enim manuum ejus sunt universi.
Proverbs 29:25Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur.