Job 31:3
Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam? + 31.3 Nunquid non perditio est iniquo. Tunc erit alienatio reprobis, cum ab hæreditate districti judicis se anathema esse conspicient.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Is not destruction to the wicked? and a strange punishment to the workers of iniquity?
In Context
Cross References
Judges 9:53et ecce una mulier fragmen molæ desuper jaciens, illisit capiti Abimelech, et confregit cerebrum ejus.
Job 21:30quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.
Proverbs 1:27Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia: + 1.27 Cum irruerit repentina calamitas. Obsidionem Jerusalem subitam et expugnationem totius provinciæ a Romanis factam dicit. De qua, Videns civitatem flevit super eam Luc. 19.. Quando venerit super vos. RAB. Potest hæc tota correctio sapientiæ, etc., usque ad quod enim sequitur,
Proverbs 21:15Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem. + 21.15 Pavor operantibus iniquitatem. Quia sciunt a Deo prohibitum; quamvis luxuriæ suæ perpetratione carnaliter delectentur, mentis tamen pavore interno non carent, quia se perpetuo passuros pro his, quæ temporaliter male fecerunt, non ambigunt.
Matthew 7:13Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. + 7.13 Intrate. Etsi difficile sit ut aliis facias quod tibi vis fieri, tamen sic faciendum est ut intremus. Per angustam. Angusta quæritur, nec ab omnibus invenitur. Nec omnes qui inveniunt per eam ingrediuntur, quia capti sæculo retrœunt. Et spatiosa. Hanc etsi non quærant, omnes tamen inveniunt, quia in ea nati. Voluptas, ut meretrix importuna, suis oblectamentis omnes invitat: et ideo multi intrant per eam.