Job 35:8
Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua: et filium hominis adjuvabit justitia tua.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thy wickedness may hurt a man as thou art; and thy righteousness may profit the son of man.
In Context
7Porro si juste egeris, quid donabis ei? aut quid de manu tua accipiet?
9Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.
Cross References
Genesis 12:2Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. + 12.2 Faciamque te in gentem magnam, etc. ISID. Duo promittuntur Abræ, quod scilicet terram Chanaan semen ejus possidebit, cum dicitur: Et veni in terram quam monstrabo tibi. Aliud autem longe præstantius, non de carnali, sed de spirituali semine, quo pater futurus est, non tantum gentis Judaicæ, sed omnium gentium fidem suam sequentium; quod ita promittitur: Et benedicentur in te omnes gentes terræ.
Genesis 19:29Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat. + 19.29 Cum enim subverteret, etc. Innuit Scriptura magis meritis Abrahæ Deum liberasse Lot, ut intelligamus justum esse dictum, quodammodo, maxime quia colebat unum verumque Deum, et comparatione Sodomorum, inter quos vivens ad simile scelus flecti non potuit. Recordatus est Abrahæ. Patet meritis Abrahæ Lot fuisse liberatum, quem Scriptura appellat justum. Et sciendum quia justus erat, non sicut Abraham, sed comparatione Sodomitarum.
Joshua 22:20Nonne Achan filius Zare præteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israël ira ejus incubuit? et ille erat unus homo, atque utinam solum periisset in scelere suo.
Psalms 106:23Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis: + 106.23 Qui descendunt mare. Quinta pars, etc., usque ad si tota navis periclitatur. 1
Ecclesiastes 9:18Melior est sapientia quam arma bellica; et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.]
Jonah 1:12Et dixit ad eos: Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis: scio enim ego quoniam propter me tempestas hæc grandis venit super vos.