The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 1 › Hebrews 1:10

Hebrews 1:10

Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli. + 1.10 Et tu. Post humanitatis excellentiam, iterum redit ad æternitatem Filii. In principio. Quia Creator ante creata exsistit sine ullo initio. Manuum. Virtus jussionis, id est, potentia voluntatis vocatur manus, quia ut voluit facta sunt omnia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And, Thou, Lord, in the beginning hast laid the foundation of the earth; and the heavens are the works of thine hands:

In Context

9Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis. + 1.9 Unxit te. Secundum hominem, quia Deitas nullo indiguit. Unctus significat regem vel sacerdotem. Deus repetitur ex magna dilectione. Vel secundum Augustinum: Alter casus est vocativus, alter nominativus, ut sic: O tu Deus Fili, unxit te Deus tuus, scilicet, Pater. In Latino putatur idem casus, sed in Græco evidentissima distinctio est: qua aliter nominativus, aliter vocativus intelligitur.

11Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent: + 1.11 Peribunt. Ab eo quod sunt, dum immutabuntur in melius creaturæ. Tu autem permanebis. Ut sicut æternus ante omnia, sic quia permanet, idem erit post mutata omnia. Veterascent. Veterascere dicitur quod more vestis consumitur, sicut caro humana, quæ tamen in melius mutabitur.

Read all of Hebrews 1

Cross References

Deuteronomy 4:19ne forte elevatis oculis ad cælum, videas solem et lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt. + 4.19 Quæ creavit. AUG., quæst. 6. Non ita dictum est, etc., usque ad sed non cultum quem habent aliæ gentes.

Psalms 19:1In finem. Psalmus David. + 19.1 In finem. CASS. Figura operandi, quæ ventura sunt Propheta canit. Ibid. Propheta ex nimia charitate optat prospere evenire Ecclesiæ, quæ per Christum videbat ventura. 1

Proverbs 8:29quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos; quando appendebat fundamenta terræ:

Isaiah 48:13Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cælos; ego vocabo eos, et stabunt simul.

Isaiah 64:8Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. + 64.8 Et nunc, Domine. Ac si dicat: Si consideremus nostra merita, desperandum est; si clementiam tuam, qui flagellas omnem filium quem recipis, audemus preces fundere, tu enim pater noster es. Opera manuum tuarum. Quasi dicat: Respice opus tuum, non merita nostra. Mysterii Trinitatis recta confessio est ignorantia scientiæ.

Zechariah 12:1Onus verbi Domini super Israël. [Dicit Dominus extendens cælum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 1:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 1:9Hebrews 1Hebrews 1:11 →