The Bible Software
bible.softwareJobJob 9 › Job 9:2

Job 9:2

[Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I know it is so of a truth: but how should man be just with God?

In Context

1Et respondens Job, ait: + 9.1 Et respondens Job ait. GREG. in Job. Perversi, quibus loquens persona displicet, omnia quæ dicit, prava seu recta impugnant; sed Job cui non displicet persona, sed culpa, videns Baldath recta dixisse: Nunquid Deus supplantat judicium : et vera contra hypocritas protulisse, audita probat. Vere scio quod homo humilis et Deo suppositus justitiam accipit, compositus perdit, quia qui se ei comparat, quod Dei est sibi arrogans, bono quod accepit, se privat. Sed et omne meritum nostræ virtutis si districte judicetur vitium est.

3Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. + 9.3 Si voluerit contendere cum eo, Ibid. de suis meritis præsumendo, et gloriam suæ virtutis, non Deo, sed sibi arrogando. Non poterit ei respondere unum pro mille. Ibid. Id est non poterit se, etc., usque ad ne autem contendat, infirmum terreat visa ejus potentia.

Read all of Job 9

Cross References

Job 4:17Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur? aut factore suo purior erit vir? + 4.17 Nunquid homo comparatione Dei justificabitur? Hoc in contemplatione novit, quod justitia humana divinæ comparata injustitia, ut quæ lucerna in tenebris lucet, in sole caligat: quod potuit, quia qui lucem videt, scit quid de tenebris æstimet. Aut factore suo purior? Ibid. Hoc æstimat qui contra flagellantem murmurat. Sed debet scire, quia impie non flagellat, qui mira ex nihil fecit, et conditor naturæ non est iniquus judex culpæ. Etsi iste injuste Job redarguit, recte tamen modum creaturæ in comparatione Creatoris describit. Puriorem ergo se vir factore suo æstimat, si contra flagellum querelam parat, eumque sibi procul dubio postponit, cum ejus judicium de sua afflictione redarguit Ecce qui serviunt ei. IDEM. Angelus etsi in statu suo immutabilis permanet, in hoc tamen quod creatura est, vicissitudinem mutabilitatis habet, et ita stabilis non est. Si enim natura hæc mutabilis non esset, cum esset bene condita, in nullis cecidisset. Sed ex arbitrio habuit ruere vel stare, et in stantibus meritum fuit, motum mutabilitatis suæ, studio voluntatis fixisse. Hoc mutabilitatis argumentum est quod de apostata subdit: Et in angelis suis reperit pravitatem. Ex quorum comparatione infirmitas humana colligitur. Quanto magis hi qui habitant domos luteas. GREG. Id est terrena corpora, etc., usque ad conspiciunt curis sæculi occupati; unde subdit:

Job 25:4Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere? + 25.4 Nunquid justificari. Quia per mulierem culpæ subditam nascitur homo, reatus primi infirmitas in prole propagatur.

Job 32:2Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. + 32.2 Et iratus indignatusque est Eliu. Eliu Deus meus iste, etc., usque ad quamvis ab eorum vita elationis pravitate disjungitur. Iratus est autem adversus Job. Vanæ enim gloriæ sectatores, etc., usque ad intus positos premunt qualitate dicendi, id est, vitio elationis.

Job 34:5Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum.

Psalms 143:2Misericordia mea et refugium meum; susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 9:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 9:1Job 9Job 9:3 →