Job 4:8
Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, + 4.8 Quin potius vidi eos. Ibid. Dolores seminat, qui dicit. Fraudulenta metit, qui dicendo prævalet. Vel dolores seminat, qui perversa agit. Metit, qui in eis prosperatur. Hi non ut ait pereunt, sed felicius hic justis vivunt. Patitur enim Deus quosdam hic prævalere, ut mundius vita justorum purgetur. Punit mox alios, ne putetur humana negligere, et multa mala præterire, ut corda innocentium, qui pusillanimes sunt, confirmet: verius autem diceret de omnibus, in fine; generaliter poterat dici, quod innocens et rectus non perit, quia etsi hic atteritur, apud Deum vera salute reparatur. Et mali pereunt, quia etsi hic altius crescant, in fine durius ferientur. Sed quia dicit, recordare, patet transacta ad mentem reduci, non futura enuntiari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Even as I have seen, they that plow iniquity, and sow wickedness, reap the same.
In Context
Cross References
Psalms 7:14Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit. 1
Psalms 7:16Lacum aperuit, et effodit eum; et incidit in foveam quam fecit. + 7.16 Lacum aperuit. Et sic est comparabilis aperienti lacum: aperit enim concipiendo fraudem: effodit parturiendo, instando operi fraudis; incidit pariendo fraudem, scilicet, perpetrando. 1
Jeremiah 4:18Viæ tuæ et cogitationes tuæ fecerunt hæc tibi: ista malitia tua, quia amara, quia tetigit cor tuum. + 4.18 Viæ tuæ. HIER. Quidquid mali nobis accidit, etc., usque ad quanto minus in homines quondam civitatis Dei?
Hosea 10:12Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiæ. Innovate vobis novale; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam.
2 Corinthians 9:6Hoc autem dico: qui parce seminat, parce et metet: et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. + 9.6 Qui parce seminat. Non parce seminat qui parum habens parum largitur, si animus promptus sit plus dare, si plus haberet.