Job 5:11
qui ponit humiles in sublime, et mœrentes erigit sospitate; + 5.11 Qui ponit humiles in sublime. GREG. Ut modo despecti judicent cum Domino. Mœrentes. Quia quanto magis nunc adversis tribulantur, et se per lamenta castigant, tanto sublimiorem sospitatem habebunt etiam in hac vita. Hæc de electis possunt intelligi, ubi humiles alta mente omnia temporalia transcendunt, et afflicti sunt erecti sospitate, non insania, ut qui lætantur cum malefecerint. Hi vero de certitudine æternæ salutis hilarescunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
To set up on high those that be low; that those which mourn may be exalted to safety.
In Context
Cross References
Deuteronomy 33:27habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere. + 33.27 Habitaculum ejus sursum, etc. Corpus a mortuis suscitatum in Patris dextera collocatum, de quo dicitur: Solvite templum hoc Joan. 2.. Brachia. Virtus scilicet passionis, quæ omnes defendit, quam in cruce extensis brachiis accepit. Subter brachia. Scilicet hæc brachia contra verum Amalec dimicantes defendunt: nec sicut Moysi lassitudine gravantur, sed indefessa virtute sublevant, donec veram consequantur victoriam. Veneremur ergo in supernis primitias nostræ resurrectionis, in infimis sacramentum nostræ redemptionis, ut et ipsi, debellato adversario, immortalitatis gloriam consequamur, de quo vero Isræli promittitur: Ejiciet a facie tua inimicum. Et solus. Suo scilicet more et suis legibus vivens, unde Balaam: Populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur Num. 23..
Job 8:7in tantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis. + 8.7 In tantum. Sed quia verbis eorum non facile creditur, sententias patrum in argumentum sui erroris inflectunt, unde additur: Ut priora. Quia et amissa recuperari, et adhuc majora præsentis vitæ præmia promittunt.
Ezekiel 17:24et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile; et siccavi lignum viride, et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum, et feci.
Luke 6:21Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. + 6.21 Qui nunc esuritis. Qui esurit esurienti compatitur: compatiendo largitur, largiendo fit justus; æqualem se inferioribus præstat, dolum excludit, veritatem requirit. Qui nunc fletis. Qui propter divitias hæreditatis Christi, propter panem vitæ æternæ, propter spem cœlestium gaudiorum fletus, esuriem, paupertatemque desiderat, beatus est; multo beatior, qui has virtutes inter adversa servare non trepidat.
James 4:6majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. + 4.6 Majorem autem dat gratiam. Spiritus gratiæ non facit invidere, imo dat gratiam, id est gratuita dona, majora quam sunt divitiæ sæculi. Propter quod, id est ut sciamus, dat, et quibus non det, dicit Scriptura: Superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, etc. Malos omnes punit Deus, sed superbis specialiter resistere dicitur, quia majori pœna plectuntur, qui Deo subdi pœnitendo negligunt Sed humilibus dat gratiam, qui in suorum plagis vitiorum manibus veri medici se subdunt.