Romans 9:33
sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui credit in eum, non confundetur. + 9.33 Et petram scandali. Petra dicitur ante politionem et lapis post politionem. Politio autem Christi, passio fuit, qua infirmitatis miseriam deposuit. Christus ergo ante passionem fuit petra scandali, quo tempore scandalizati sunt Judæi irascentes et indignantes, quia se Filium Dei faceret. Lapis per politionem, Christus in passione, quando iidem Judæi maxime offenderunt, et excæcati sunt; Deum non esse credentes quem mortuum videbant. Non confundetur. AUG. Qui enim crediderit in eum, non habebit suam justitiam quæ ex lege est, quamvis sit bona lex, sed implebit ipsam legem, non sua justitia, sed data a Deo. Ita enim non confundetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 8:14et erit vobis in sanctificationem; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israël; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem. + 8.14 In lapidem. ID. Quem reprobaverunt ædificantes, etc., usque ad peccata peccatis sociantes et vincti laqueis delictorum. Duabus domibus. Vel in duabus familiis, etc., usque ad per traditiones suas legis præcepta dissipaverunt et maculaverunt.
Isaiah 45:17Israël salvatus est in Domino salute æterna; non confundemini, et non erubescetis usque in sæculum sæculi.
Joel 2:26Et comedetis vescentes, et saturabimini; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum; et non confundetur populus meus in sempiternum.
Matthew 21:44Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.
Romans 10:11Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur.