The Bible Software
bible.software › Job › Job 7 › Job 7:18

Job 7:18

Visitas eum diluculo, et subito probas illum. + 7.18 Visitas eum diluculo. Diluculum est cum de nocte vitiorum et ignorantiæ ad lucem venit homo, in quo et mox probatur: ne enim bona a se habere glorietur, tentatione concuti permittitur, ut altitudo Dei et sui infirmitas videatur, sicut Salomon post sapientiam tentatur a meretricibus; hæc tota hac mortalitate homo patitur unde: Usquequo non parcis mihi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And that thou shouldest visit him every morning, and try him every moment?

In Context

17Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum? + 7.17 Quid est homo. Ibid. Magnificat Deus hominem multo spirituali munere, et erga eum ponit cor, quia pro datis districtius judicat. Sed quid homo? quasi: etsi magnificatus ultra se donis tuis, tamen quia caro est, si sine pietate judicetur, ferre non potest, unde adhuc addit:

19Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam? + 7.19 Salivam. Ibid. Saliva in os a capite labitur, etc., usque ad qui hoc vult mereri, fatetur malum quod fecit: Peccavi, etc.

Read all of Job 7

Cross References

Genesis 22:1Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum. + 22.1 Quæ postquam, etc. AUG., Quæst. in Gen., tom. 3 Jacobus dicit quod neminem tentat Deus; sed usualiter, tentare, pro eo quod est pro are, dicimus. Jacobus autem dicit de ea tentatione, qua quisque peccato [ Al., peccator] implicatur. Unde I Thess. 1: Ne forte tentaverit vos is qui tentat. Alibi enim scriptum est Deut. 13: Tentat vos Deus vester, ut sciat si diligatis eum, id est, vos scire faciat. Vires enim dilectionis suæ homo ignorat, nisi experimento cognoscat.

Exodus 32:34tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi: angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.

Job 14:3Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium? + 14.3 Et dignum ducis super hujuscemodi, etc. Deum aperire oculos, est judicia exercere, et quem feriat videre

Isaiah 26:14Morientes non vivant, gigantes non resurgant: propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum.

Jeremiah 9:7Propterea hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego conflabo, et probabo eos: quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei? + 9.7 Et probabo eos. HIER. In fornace tribulationis. Vasa figuli probat fornax Eccli. 27.: ut quidquid in nobis adulterinæ materiæ est, excoquatur. Argentum enim Domini igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum Psal. 11..

Zechariah 13:9Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus es: et ipse dicet: Dominus Deus meus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 7:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 7:17Job 7Job 7:19 →