Job 6:9
et qui cœpit, ipse me conterat; solvat manum suam, et succidat me? + 6.9 Qui cœpit, ipse me conterat. GREG. in Job lib. 7. Conterit adversarius, et defecit a te homo. Conterit Deus, et fractus a vitiis in virtute solidatur. Qui ergo per flagella Deo appropriare desiderat, dicit: Qui cœpit, ipse conterat, quia aliquando incipit Deus contritionem vitiorum, et in ipso provectus initio homo extollitur, et sic hostis exclusus, gravior assumptis aliis spiritibus surripit, et virtutes conterit. Solvat manum, id est, exerceat effectum; dum enim inflatus longa prosperitate amorem suum per flagella non exercet, quasi manum ad ferienda vitia ligatam tenet, unde peccanti populo dicit: Jam non irascar tibi, et zelus meus recessit a te. Succidat me. Cum enim dolor vel tentatio non percutit, elatio mentis succisa cadit, ut jam quærat manum levantis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Even that it would please God to destroy me; that he would let loose his hand, and cut me off!
In Context
8Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus?
Cross References
1 Kings 19:4et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset, et sederet subter unam juniperum, petivit animæ suæ ut moreretur, et ait: Sufficit mihi, Domine: tolle animam meam: neque enim melior sum quam patres mei.
Job 3:21qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum; + 3.21 Qui exspectant mortem. Ibid. Id est, penitus se mundo mortificare desiderant, sed occulto Dei judicio non venit, quia occupari injunctis honoribus compelluntur, quod Dei timore tolerant; et intus est desiderium pietatis, et foris explent ministerium ordinis, ne per superbiam contradicant Dei dispositioni: et sic et multis prosunt, et quo se imperfectos vident, per humilitatem amplius surgunt: et quod a desideriis differuntur, ipsa tarditate ad eadem dilatantur: unde addit, quasi effodientes, etc. Quasi effodientes thesaurum. Quia qui thesaurum fodiendo quærit, etc., usque ad exempla contemplationis invenit, unde dives sit.
Job 10:1[Tædet animam meam vitæ meæ; dimittam adversum me eloquium meum: loquar in amaritudine animæ meæ. + 10.1 Tædet animam meam vitæ meæ. Ibid. Cum autem hæc vita vilescit amore cœlestis, qui defendebat culpas, jam eas accusat. Et hoc est: Dimittam eloquium quo utebar in defensione mea. Adversum me, quia confitendo me accuso, non ut qui adhuc erubescit confiteri, quia non tanto desiderio mala deserit, sed quia aliquando aperte confitens non gemit, sed lugenda gaudens dicit, subdit: Loquar in amaritudine, ut amaritudo puniat, quod lingua accusat. Ex pœnitentia nascitur securitas, et confidentior interrogat, quomodo erga se agatur. Et hoc est:
Job 19:21Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me. + 19.21 Miseremini mei. Piorum est cum ab adversariis patiuntur, non tam ad iram quam ad preces moveri. Tactum autem se manu Domini appellat, sicut ipse Satan dixerat: Mitte manum tuam, et tange os ejus.
Isaiah 48:10Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; elegi te in camino paupertatis. + 48.10 In camino paupertatis. ID. Purgando per paupertatem, divitias tuas dando hostibus; vel in Ægypto, ubi ostenditur divitiis et paupertate plerosquo tentari.
Jonah 4:8Et cum ortus fuisset sol, præcepit Dominus vento calido et urenti: et percussit sol super caput Jonæ, et æstuabat: et petivit animæ suæ ut moreretur, et dixit: Melius est mihi mori quam vivere.