The Bible Software
bible.softwareJobJob 18 › Job 18:2

Job 18:2

[Usque ad quem finem verba jactabitis? intelligite prius, et sic loquamur. + 18.2 Usque ad quem finem verba jactabitis. GREG., in Job, l. 14. Beatum Job in superbiam astruit erupisse, quem fatetur verba jactare. Intellige prius. Signat quanta elatione tumuerat, qui Job loqui quod non intelligeret, putabat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

How long will it be ere ye make an end of words? mark, and afterwards we will speak.

In Context

1Respondens autem Baldad Suhites, dixit:

3Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis? + 18.3 Quare reputati sumus. Humanæ mentis est proprium, hoc sibi fieri suspicari, quod facit. Arbitratur enim se despici, qui bonos despicere consuevit: et ex suspicione contemptus ad indignationem prosilit, et contumelias ingerit.

Read all of Job 18

Cross References

Job 3:5Obscurent eum tenebræ et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. + 3.5 Non illustretur, etc., obscurent eum. Id est, diem delectationis, ne ab eo qui omnia videt, videatur. Tenebræ. GREG. Id est, lamenta pœnitentiæ vel occulta Dei judicia, a quibus præveniente gratia absolvimur, quam nos mereri nescimus. Et umbra mortis. Id est, mors Christi secundum carnem, etc., usque ad in quo misericordia subvenit, hoc homo puniat: unde sequitur: Occupet eum caligo. Id est, mentis confusio, de qua dicitur: Est enim confusio adducens gloriam. Eccli. 4. Et involvatur. Omni parte. Amaritudine. Pœnitentiæ: sed si dies, id est, delectatio peccati, sic punitur: quid nox, id est, consensus ad culpam?

Job 8:2[Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui? + 8.2 Usquequo loqueris talia. Quasi dicat: quare loqueris inutilia? et spiritus multiplex. Usque loqueris talia. Ibid. Quia gravia sunt iniquo verba ædificationis quasi ferre non possit; et quia non vult corrigi, bene dicta criminatur. Et spiritus multiplex. Ibid. Dum multiplicitatem sermoni ejus tribuit, inopiam intelligentiæ ipsius reprehendit. Et nota esse quatuor genera loquendi. Alii enim ampli sunt ore et sensu, qui laudandi sunt; alii vero utroque stricti, qui miserandi; alii sensu ampli, sed non possunt eloqui, qui sunt adjuvandi; alii sensu inopes, sed lingua torrentes, qui despiciendi: quod iste in crimen Job torquet.

Job 13:5Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes. + 13.5 Atque utinam taceretis. Ibid. Videns eos velle apparere, etc., usque ad quibus infirmas mentes seducant.

Job 21:2[Audite, quæso, sermones meos, et agite pœnitentiam.

Proverbs 18:13Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum. + 18.13 Qui prius respondet quam audiat. Qui prius magister esse desiderat, quam discat, stultitiæ noxam non declinat. Qui judicare proximorum facta, prius quam utriusque plene causam noverit, inordinate festinat, se dignum confusione monstrat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 18:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 18:1Job 18Job 18:3 →