The Bible Software
bible.softwareJobJob 8 › Job 8:7

Job 8:7

in tantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis. + 8.7 In tantum. Sed quia verbis eorum non facile creditur, sententias patrum in argumentum sui erroris inflectunt, unde additur: Ut priora. Quia et amissa recuperari, et adhuc majora præsentis vitæ præmia promittunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Though thy beginning was small, yet thy latter end should greatly increase.

In Context

6si mundus et rectus incesseris: statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ, + 8.6 Evigilabit. Qui ab adjutorio tui modo errantis dormit. Et pacatum reddet. GREG. Id est præsentis vitæ tranquillitatem restituet, quam solam æstimant esse Dei remunerationem. Habitaculum justi. Ibid. Consilium mentis dicunt quod pacatur, quia si eos ad sua trahunt, a contentione conticescunt. Opes quoque intelligentiæ promittunt dicendo.

8Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam + 8.8 Interroga enim genera. Non videri, sed investigari monent, quia hoc nolunt conspici, quod liquido patet cunctis.

Read all of Job 8

Cross References

Job 5:11qui ponit humiles in sublime, et mœrentes erigit sospitate; + 5.11 Qui ponit humiles in sublime. GREG. Ut modo despecti judicent cum Domino. Mœrentes. Quia quanto magis nunc adversis tribulantur, et se per lamenta castigant, tanto sublimiorem sospitatem habebunt etiam in hac vita. Hæc de electis possunt intelligi, ubi humiles alta mente omnia temporalia transcendunt, et afflicti sunt erecti sospitate, non insania, ut qui lætantur cum malefecerint. Hi vero de certitudine æternæ salutis hilarescunt.

Job 42:12Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus: et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinæ.

Proverbs 19:20Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.

Zechariah 14:7Et erit dies una quæ nota est Domino, non dies neque nox: et in tempore vesperi erit lux.

Matthew 13:31Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: + 13.31 Simile est regnum, etc. Regnum cœlorum, prædicatio est Evangelii, de qua alibi: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus Matth. 21.. Vel notitia Scripturarum. Grano sinapis. Grano sinapis comparatur pro fervore fidei, quia dicitur venena expellere, id est, omnia dogmata pravitatis. Potest in grano sinapis humilitas Dominicæ incarnationis intelligi. Quo accepto homo misit in hortum suum, quia corpus crucifixi Salvatoris accipiens Joseph in horto sepelivit. Expandit ramos in quibus volucres cœli requiescent, quia prædicatores dispersit in mundum, in quorum dictis et consolationibus fideles ab hujus vitæ fatigatione respirarent.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 8:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 8:6Job 8Job 8:8 →