The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 13 › Matthew 13:31

Matthew 13:31

Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: + 13.31 Simile est regnum, etc. Regnum cœlorum, prædicatio est Evangelii, de qua alibi: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus Matth. 21.. Vel notitia Scripturarum. Grano sinapis. Grano sinapis comparatur pro fervore fidei, quia dicitur venena expellere, id est, omnia dogmata pravitatis. Potest in grano sinapis humilitas Dominicæ incarnationis intelligi. Quo accepto homo misit in hortum suum, quia corpus crucifixi Salvatoris accipiens Joseph in horto sepelivit. Expandit ramos in quibus volucres cœli requiescent, quia prædicatores dispersit in mundum, in quorum dictis et consolationibus fideles ab hujus vitæ fatigatione respirarent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Another parable put he forth unto them, saying, The kingdom of heaven is like to a grain of mustard seed, which a man took, and sowed in his field:

In Context

30Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum. + 13.30 Sinite. Hoc videtur contrarium illi apostolico: Auferte malum ex vobis I Cor. 5.. Sed sicut inter lolium et triticum quamdiu herba est, parum distat: ita monet Dominus ne de ambiguo judicemus, quod Dominus in die judicii non suspiciose, sed manifeste damnabit. In patiendo justitiam meditemur: in judicando justitiam non negligamus. Et in tempore. Qui longanimiter tulit per justitiam, digna retribuit: discretæ enim sunt virtutes, sed non contrariæ. Et alligate. In hac vita non est alligatio, alioquin non tot ab errore resipiscerent.

32quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus. + 13.32 Cum autem creverit. Toto mundo vel in animo singulorum: quia nemo repente perfectus. Crevit et factum est in arborem, quia surrexit et ascendit in cœlum. Vel creverit, id est, mentibus hominum quantæ sit virtutis innotuerit. Cætera apparent olera, quæ cito crescunt et corruunt: non vivida, sed marcida: illa non olus, sed arbor fit, ubi folia cum fructu, et in ejus diversis sententiis spirituales quiescunt. Oleribus et fit arbor. Id est, dogmatibus philosophorum, quæ cito crescunt et corruunt, nil vitale promittentia.

Read all of Matthew 13

Cross References

Ezekiel 47:5Et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquæ profundi torrentis, qui non potest transvadari.

Matthew 17:20Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium. + 17.20 Hoc autem genus. Quomodo protervitas diaboli superetur ostendit, ut graviora quæque sciamus jejuniis et orationibus superanda: et iram Dei in nos hoc remedio posse placari. Nisi per orationem. Ista carnalium voluptatum mutabilitas non mutatur, etc., usque ad unde dicitur: Sine intermissione orate I Thess. 5..

Luke 13:18Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud? + 13.18 Dicebat ergo. Quandoquidem aderant gaudentes et glorificantes, dicebat ad commendationem et instructionem illorum qui per humilitatem et fidei fervorem exaltandi sunt in Ecclesia.

Luke 19:11Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. + 19.11 Hæc illis, etc. Suscepta et commendata pœnitentia publicani divitis, per parabolam docet sibi magis pœnitentiam peccatorum, quam justitiam placere superborum, latiusque in gentibus de ignorantia legis humilibus, quam in Judæis de justitia legis superbientibus se esse regnaturum. Eo quod. Non solum qui justi perseverant, sed etiam qui de injustitia convertuntur ad filios promissionis pertinent.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 13:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 13:30Matthew 13Matthew 13:32 →