Job 9:10
Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus. + 9.10 Qui facit mihi. Melius explet, qui se non posse explere fatetur, et facundius loquitur qui obstupescendo tacet. Magna virtute. Et incomprehensibilia ratione. Et mirabilia quorum non multiplicitate. Sed quid miremur quæ extra nos sunt, cum et hoc quod erga nos agitur, ignoramus? Si venerit ad me.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Which doeth great things past finding out; yea, and wonders without number.
In Context
Cross References
Exodus 15:11Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia? + 15.11 Quis similis tui, etc. ORIG., ut supra. Non simulacris gentium comparat Deum, nec dæmonibus qui sibi falso nomen deorum asciscunt, sed dicit illos deos qui per gratiam et participationem Dei appellantur, secundum illud psal. LXXXI: Ego dixi: Dii estis. Et ibid.: Deus stetit in synagoga deorum. Sed hi quamvis capaces sint Dei, et hoc nomine per gratiam donari videantur, nullus ei similis in potentia vel natura; quod autem dicitur, similes ei erimus, similitudo hæc non ad naturam, sed ad gratiam revocatur, sicut pictura est similis ei cujus imago in ipsa exprimitur, quantum ad gratiam, sed longe dissimilis quantum ad substantiam. Illa enim species carnis est, et decor vivi corporis; ista colorum fucus, et cera tabulis sensu carentibus superposita. Nullus ergo in diis similis Domino, invisibilis scilicet, incorporeus, incommutabilis, sine initio et sine fine. Nullus creator omnium nisi Pater creans omnia per Filium, et in Spiritu sancto omnia sanctificans.
Job 26:12In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum. + 26.12 In fortitudine. Ibid. Quia incarnato Domino discordantia in Ecclesia corda concorditer credunt. Et prudentia ejus. Prudentia, non virtute percussus est antiquus hostis, quia dum audacter olim Christum, in quo sibi nihil competebat, appetiit, jure hominem, quem et juste tenebat, amisit. Sed Domino occiso, quæ prædicatoris gloria sit secutura, sequitur:
Job 37:23Digne eum invenire non possumus: magnus fortitudine, et judicio, et justitia: et enarrari non potest.
Psalms 72:18Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur. + 72.18 Verumtamen. AUG., CASS. Ecce quid didicit iste in sanctuario: malos hic decipi, postea in fine ab omnibus deserendos; a quo malo ipse liberatus est, qui et terrena quæsivit, sed a Deo; hic dicit, in hoc mundo malos non esse immunes et impunitos; quia etsi felices, tamen reatum gestant et frequenter ruinas incurrunt. Verumtamen, id est, sed: et hic posuisti eis hunc florem et copiam temporalium, propter dolos, etc. Propter dolos. AUG. Vel, juxta lubricum. Quasi: Modo doloso fecisti eis, sub specie boni dans mala. Vel, juxta lubricum, ut sunt temporalia: ubi cadunt, qui amore sunt juxta; dum enim dolosus alium vult dejicere, juxta lubricum eum ponit. 1
Ecclesiastes 3:11Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.
Daniel 4:2somnium vidi, quod perterruit me: et cogitationes meæ in strato meo, et visiones capitis mei conturbaverunt me.