The Bible Software
bible.softwareJobJob 9 › Job 9:25

Job 9:25

Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum. + 9.25 Dies mei velociores fuerunt cursore. Ibid. Cursoris est, secutura nuntiare: sic omnes electi ante adventum nuntiantes Christum cursores fuerunt; sed quia ante moriuntur, transire se velocius cursore dolent, ut non videant præsentem illum qui singulariter bonus dicitur; de quibus etiam addit

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now my days are swifter than a post: they flee away, they see no good.

In Context

24Terra data est in manus impii; vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est? + 9.24 Terra data. Vel tradita. Terra caro, impius diabolus. Manus ejus, occisores Christi, etc., usque ad quam Christus venerit.

26Pertransierunt quasi naves poma portantes; sicut aquila volans ad escam. + 9.26 Quasi naves. Qui poma portat odore fruitur, etc., usque ad per compassionem ad eorum duritiam quoque sermo vertitur ita.

Read all of Job 9

Cross References

Job 7:6Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe. + 7.6 Dies mei velocius. Sicut tela filis, sic vita diebus singulis proficit: sed quo magis crescit, ad incisionem tendit. Sed et telæ festinantiam velocitas vitæ transit, quæ semper deficit. Et ideo electi cor non in ea figunt, unde ait: Et consumpti sunt, id est, nullam mihi fiduciam pono in his: quod faciunt reprobi, ego non.

Psalms 39:5Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas. + 39.5 Nomen. ID. Quod est salvator. Quasi: Beatus, etc., qui non temporalia sperat ab eo, sed salutem, quod ejus nomen indicat. In Hebræol sæpe duplicantur hoc modo genitivi: vel, beatus, est cui est nomen, id est, quo est laus Dei, ut ab eo solo credat salutem, unde est et spes ejus. Insanias. CASS. Idola, quæ fallunt a veritate: vel, insaniæ, in spectaculis fallacibus. Ideo pluraliter, ut de omnibus accipiatur. Hæc falsa, sed opera tua mirabilia, cœlum, terra, elidit superstitiones. 1

James 4:14qui ignoratis quid erit in crastino.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 9:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 9:24Job 9Job 9:26 →