Job 9:29
Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? + 9.29 Si autem et sic impius sum. Non pœnitet laborasse, sed inter labores de præmiis incertum se esse dolet. Ita est incertus justus, ut confidat, ita confidit ne securus torpeat. Frustra: dico quia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
If I be wicked, why then labour I in vain?
In Context
Cross References
Job 9:20Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit. + 9.20 Si justificare. Ibid. Non sufficio esse testis innocentiæ, nec scio quod eam habeam.
Job 10:2Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices. + 10.2 Dicam Deo: Noli me condemnare, quia pœna mea exstinguit tua supplicia. Indica mihi cur me ita judices, id est flagellas, utrum ad securitatem vel pro qua culpa specialiter; quia etsi justus, habet tamen aliqua mala: et ideo, petit ut Deus se sibi indicet, ut quod Deus in eo punit, ipse quoque flendo puniat. Ideo causam quæro; scio enim quod non injuste. Cur me ita judices. Duobus modis hic judicat. Vel pœnam immittit, etc., usque ad quem et feriendo in innocentia custodit. Dicit ergo:
Job 10:14Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? + 10.14 Si peccavi. Ad horam parcit Deus, etc., usque ad sed pulsati in solo auxilio Dei spem fortius figant.
Job 21:27Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. + 21.27 Certe novi cogitationes vestras. Quem enim percussum viderunt, etc., usque ad nec perfecte ad æterna transeunt, unde addit:
Job 33:10Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.
Psalms 73:13Tu confirmasti in virtute tua mare; contribulasti capita draconum in aquis. + 73.13 Tu confirmasti. AUG. Lapsus maris Rubri firmavit, ut esset inter siccum. Cujus mysterium subdit, quod in aquis baptismi capita immundorum spirituum annihilavit. 1