The Bible Software
bible.softwareJobJob 9 › Job 9:30

Job 9:30

Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimæ manus meæ, + 9.30 Si lotus fuero quasi aquis nivis. Qui conterit se ut lamentis, etc., usque ad qui compungitur in prece pro terrenis, aqua terræ. Manus, Ibid. sunt opera. Velut mundissimæ, quasi non vere mundæ sub hac corruptione.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If I wash myself with snow water, and make my hands never so clean;

In Context

29Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? + 9.29 Si autem et sic impius sum. Non pœnitet laborasse, sed inter labores de præmiis incertum se esse dolet. Ita est incertus justus, ut confidat, ita confidit ne securus torpeat. Frustra: dico quia.

31tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea. + 9.31 Intinges id est, intinctum demonstrabis, quia quanto plus ei approximamus, sordes nostras ex ejus munditia agnoscimus. Vestimenta. Vestimentum animæ est corpus quod præcepit Salomon omni tempore candidum esse, et si sit mistum sanguine, id est carnalibus desideriis, dicit Isaias comburendum Isa. 9. Abominabuntur, id est, abominabilem reddent, ut de Juda dicitur: Possedit agrum de mercede iniquitatis, id est, possideri fecit. In abominatione vestis hoc gravius habet, quod sensum sui reprehensoris ignorat.

Read all of Job 9

Cross References

Job 31:7Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula, + 31.7 Si declinavit gressus meus de via. Toties gressus de via declinat, quoties nostra cogitatio iter rectitudinis per consensum relinquit erroris. Et si secutum est oculos meos cor. Sicut enim tentatio per oculos trahitur, sic nonnunquam concepta intrinsecus compellit sibi extrinsecus oculos deservire.

Psalms 51:9Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua. 1

Isaiah 1:16Lavamini, mundi estote; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse, + 1.16 Lavamini, etc. Quasi dicat: Hoc odivi: placet veritas Evangelii: Lavamini, sanguine Christi, aqua baptismi. Mundi estote, manentes in innocentia vitæ. Baptismus enim solum potest in remissionem peccati, unde: Nisi quis renatus Joan. 3., etc. Et alibi: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, etc. HIER., ubi supra. Ordo præcipuus, etc., usque ad sed etiam in conspectu Dei, quem nihil potest celari. Quiescite agere perverse. ID. Illud Evangelii sonat, etc., usque ad quem sequuntur in Apocalypsi qui splendent candore virginitatis.

Jeremiah 4:14Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ? + 4.14 Lava a malitia. Respondet propheta imo in propheta Dominus, Lava. Unde: Lavamini, mundi estote Isa. 1., scilicet aqua baptismi, aqua pœnitentiæ salutaris.

1 John 1:8Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. + 1.8 Si dixerimus, etc. Illi etiam non habent charitatem qui de meritis superbientes se dicunt esse mundos. Habemus. Non ait, habuimus: ne forte de præteritis dictum videretur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 9:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 9:29Job 9Job 9:31 →