The Bible Software
bible.softwareJobJob 13 › Job 13:18

Job 13:18

Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar. + 13.18 Si fuero judicatus, scio quod justus, quod nec ab ejus persona discrepat, etc., usque ad justum se factum non ignorat ex munere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Behold now, I have ordered my cause; I know that I shall be justified.

In Context

17Audite sermonem meum, et ænigmata percipite auribus vestris. + 13.17 Audite sermonem meum. Per hoc quod ænigmata nominat, figuratas se habere locutiones demonstrat, unde voce fidelis populi subdit:

19Quis est qui judicetur mecum? veniat: quare tacens consumor? + 13.19 Quis est qui judicetur mecum. Quia in exterioribus actibus unde reprehendatur non habet, libere accusatorem quærit. Quia vero etiam justorum corda de stulta cogitatione se reprehendunt, subditur: Quare tacens consumor? Ac si dicat: Sicut vixi ut accusatorem exterius nullum timerem, utinam sic vixissem ut intra me accusatricem conscientiam non timerem. Tacens enim consumitur, qui intus in se invenit unde uratur.

Read all of Job 13

Cross References

Job 9:2[Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo.

Job 16:21Verbosi amici mei: ad Deum stillat oculus meus: + 16.21 Verbosi amici mei. Cum verbosi amici sunt, id est, cum et ipsi derogant qui in fide sociantur, ad Deum necesse est ut oculus stillet, quatenus nostra intentio tota in amoris intimi compunctione defluat, et tanto se ad interiora erigat, quanto per exteriora opprobria intus redire cogitur.

Job 33:9Mundus sum ego, et absque delicto: immaculatus, et non est iniquitas in me.

Isaiah 43:26Reduc me in memoriam, et judicemur simul: narra si quid habes ut justificeris. + 43.26 Reduc me. Bona quæ feci tibi. Quid ultra debui facere tibi, et non feci? Vel: Si quid justi habes, ego libenter recipiam.

2 Corinthians 1:12Nam gloria nostra hæc est: testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos. + 1.12 Nam gloria nostra. Ideo et vos et alii debetis orare pro nobis Vel ideo orationes vestræ poterunt nos juvare: quia hoc unde gloriamur tam honestum est, scilicet: Testimonium. Sunt bona opera, quæ testantur exterius quid sit in conscientia, Testimonium, id est conscientia non remordens, sed testificans, quod in simplicitate, etc. Sinceritate Dei. Sicut impiis est magna pœna conscientia, ita piis gaudium. Non quasi inde superbe gloriantibus, sed Deo totum dantibus; ideo recte non ait: Gloria nostra est testimonium alienæ malitiæ vel minoris gratiæ, sed conscientiæ nostræ. Quæ quia occulta, non est subjecta alieno judicio, et ideo nullus præsumat contra eam vel cogitare, vel proferre sententiam. Non in carnali sapientia. Carnalis sapientiæ est voluptates diligere, labores vitare, vel secundum naturas rerum et non contra, prædicare, ut pseudo faciebant quorum fucatam prædicationem arguit

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 13:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 13:17Job 13Job 13:19 →