Job 9:6
Qui commovet terram de loco suo, et columnæ ejus concutiuntur. + 9.6 Commovet terram de loco. Quia Judæos de finibus suis per Romanos extraxit. Columnæ. Sacerdotes, principes, legis doctores. Concussi sunt, quia nec ipsi sibi vivere permissi sunt, unde apostolos expulerunt, præterea in erroris sui tenebris deserti sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Which shaketh the earth out of her place, and the pillars thereof tremble.
In Context
Cross References
1 Samuel 2:8Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Domini enim sunt cardines terræ, et posuit super eos orbem. + 2.8 De pulvere. De corruptione Christum, unde: Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem Psal. 15.. De stercore. RAB., ubi supra. Judaico populo, in quo cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum, quæ mihi, inquit, fuerunt lucra, propter Christum æstimavi stercora [detrimenta] Philip. 3. Principibus. ID. Quibus dicitur: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Isræl Matth. 25.. Solium gloriæ. In æquitate Patris sedendo, et quia Pater omne judicium dedit Filio, et quia regni ejus non erit finis Joan. 5.. Cardines terræ. Quatuor scilicet plagæ mundi, in quibus dilatavit orbem Ecclesiæ, quæ a solis ortu usque ad occasum laudant nomen Domini Psal. 112.. Mystice, prædicatores, super quos orbis, id est, Ecclesia, fide eorum stabilitatur, de quibus dicitur: Sub quo curvantur, qui portant orbem Job. 9..
Job 38:4Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ? indica mihi, si habes intelligentiam.
Psalms 114:6Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et liberavit me. 1
Isaiah 2:19et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ, a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.
Isaiah 13:13Super hoc cælum turbabo; et movebitur terra de loco suo, propter indignationem Domini exercituum, et propter diem iræ furoris ejus. + 13.13 Cœlum turbabo, etc. Non quod animata sunt, sed propter indignationem Domini, qui respicit terram, et facit eam tremere. Forsitan imminente captivitate, cœlum tonando, et terra concutiendo mota est. Potest de die judicii legi.
Isaiah 24:19Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra; + 24.19 Confractione confringetur. Non quod terra redigatur in pulverem, vel nihilum, sed quia omnia terrena transibunt. Et quomodo ebrius nescit quid agat, sic omnes qui versantur in terra malorum magnitudine ebrii erunt et stupebunt ad omnia.