Job 37:7
qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He sealeth up the hand of every man; that all men may know his work.
In Context
6qui præcipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suæ;
8Ingredietur bestia latibulum, et in antro suo morabitur.
Cross References
Job 9:7Qui præcipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo. + 9.7 Qui præcipit soli. Ibid. Sol per diem lucet, etc., usque ad in omnes gentes dilatatur. Unde:
Job 36:24Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri.
Psalms 64:9et timebunt qui habitant terminos a signis tuis; exitus matutini et vespere delectabis. + 64.9 Matutini et vespere. AUG. Mane est prosperitas, quia lætum est mane post tristitiam noctis. Vespere adversitas; in his tentatur homo, sed datur ei exire inde, ne lucris capiatur, cui divitiæ sunt Deus: ne adversis terreatur, pro quo passus est Dominus. Delectabis. Delectabiles facies jam in vita hac. Si enim non delectet hominem ipse exitus, non laborat inde exire, sed capitur lucris, cui non placet promissio Christi. Et terretur adversis, quem non delectat ille qui pro eo voluit pati, ut faceret exitum ei. 1
Ecclesiastes 8:17Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniat: etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.]
Isaiah 26:11Domine, exaltetur manus tua, et non videant; videant, et confundantur zelantes populi; et ignis hostes tuos devoret. + 26.11 Confundantur zelantes. LXX: Zelus apprehendet populum ineruditum.