Joel 2:10
A facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.
Cross References
Psalms 114:7Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi: + 114.7 Convertere. ID. Non meritis vel viribus tuis, sed quia Dominus benefecit tibi. 1
Isaiah 34:4Et tabescet omnis militia cælorum, et complicabuntur sicut liber cæli: et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu. + 34.4 Omnis militia cœlorum. HIER. Sol, et luna, et stellæ obscurari videbuntur, clarescente vera luce, quæ est Christus. Spiritus quoque mali, amissa potestate, in inferno recludentur. Et complicabuntur sicut liber. Non scilicet interior, etc., usque ad nihil enim postea scribetur in eis.
Ezekiel 32:7Et operiam, cum extinctus fueris, cælum, et nigrescere faciam stellas ejus: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum.
Joel 2:31Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
Joel 3:15Sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.
Nahum 1:5Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitantes in eo.