Joel 2:31
Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.
Cross References
Isaiah 34:4Et tabescet omnis militia cælorum, et complicabuntur sicut liber cæli: et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu. + 34.4 Omnis militia cœlorum. HIER. Sol, et luna, et stellæ obscurari videbuntur, clarescente vera luce, quæ est Christus. Spiritus quoque mali, amissa potestate, in inferno recludentur. Et complicabuntur sicut liber. Non scilicet interior, etc., usque ad nihil enim postea scribetur in eis.
Joel 3:1[Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo, cum convertero captivitatem Juda et Jerusalem,
Zephaniah 1:14Juxta est dies Domini magnus: juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara: tribulabitur ibi fortis.
Malachi 4:5Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
Matthew 27:45A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam. + 27.45 A sexta autem hora. Nota, sole a centro mundi recessuro crucifigitur Dominus, quia propter peccata moritur, et Adam post meridiem cum peccasset vocem Domini audivit. Et ordo est rationis, ut quo tempore prævaricanti Adæ clausit, eo tempore pœnitenti latroni januam reseret paradisi. Quod Marcus ait hora tertia crucifixisse Dominum, ideo est, ut Judæos qui se excusant, magis crucifixisse ostendat linguis, quam milites quorum manibus factum est: qui hora tertia ut crucifigeretur inclamaverunt. Quando enim crucifixus est, hora erat quasi sexta, id est non adhuc plene sexta.
Luke 21:25Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum: + 21.25 Et erunt signa. Hæc de ipso adventu, cum omnes virgines prudentes et fatuæ, insolito clamore suscitatæ, lampades ornant, id est, opera secum numerant, pro quibus maximo cum timore jam instantem æterni discriminis exspectant eventum. Appropinquante extremo judicio, sonitus maris et fluctuum confunditur, terrarumque orbis prementibus undique colonis inficitur: maxima cœli luminaria novo horrore percussis radiis, turbatam faciem velant, quia, appropinquante termino suo, elementa quasi paventia nutant et fremunt.