Joel 2:8
Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt; sed et per fenestras cadent, et non demolientur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.
Cross References
2 Chronicles 32:5Ædificavit quoque, agens industrie, omnem murum qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres desuper, et forinsecus alterum murum: instauravitque Mello in civitate David, et fecit universi generis armaturam et clypeos: + 32.5 Ædificavit. RAB. in Paral. Christus ædificavit Ecclesiam quæ est civitas Dei, etc., usque ad et disposuit doctores spiritualium bellorum principes.
Nehemiah 4:23Ego autem et fratres mei, et pueri mei, et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra: unusquisque tantum nudabatur ad baptismum.
Job 36:12si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.
Song of Solomon 4:13Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo. + 4.13 Emissiones. Id est fructus horti, scilicet opera quæ post plantationem et irrigationem baptismi prodeunt, sunt mihi mala punica, id est matura refectio, ita me delectans ut paradisus. Cypri. Id est directi, et in altum crescentes, in humanitate graciles et attenuati, quorum operibus juncta charitate inungitur princeps. Cyprus divinam gratiam, nardus Dominicam passionem, crocus charitatem exprimit. Cyprus est in Ægypto aromatica arbor, semine candido et odorifero, quod coquitur in oleo et exprimitur, inde unguentum regale quod cyprus dicitur paratur. Sic in tenebris hujus mundi divinæ gratiæ benedictio in pinguedine charitatis suscipitur et flammis tentationum probatur, quibus sociatur nardus herba humilis, id est fides Dominicæ passionis et imitatio. Conjungitur ergo cyprus nardo, cum divina gratia confortat nos compati Christo. Item nardus croco jungitur: cum in charitate Christi mortem libenter accipimus. Nardus est redolens et calens, et significat charitatem. Crocus est aurei coloris et significat divina sapientia imbutos.