Canticum Canticorum 4:13
Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo. + 4.13 Emissiones. Id est fructus horti, scilicet opera quæ post plantationem et irrigationem baptismi prodeunt, sunt mihi mala punica, id est matura refectio, ita me delectans ut paradisus. Cypri. Id est directi, et in altum crescentes, in humanitate graciles et attenuati, quorum operibus juncta charitate inungitur princeps. Cyprus divinam gratiam, nardus Dominicam passionem, crocus charitatem exprimit. Cyprus est in Ægypto aromatica arbor, semine candido et odorifero, quod coquitur in oleo et exprimitur, inde unguentum regale quod cyprus dicitur paratur. Sic in tenebris hujus mundi divinæ gratiæ benedictio in pinguedine charitatis suscipitur et flammis tentationum probatur, quibus sociatur nardus herba humilis, id est fides Dominicæ passionis et imitatio. Conjungitur ergo cyprus nardo, cum divina gratia confortat nos compati Christo. Item nardus croco jungitur: cum in charitate Christi mortem libenter accipimus. Nardus est redolens et calens, et significat charitatem. Crocus est aurei coloris et significat divina sapientia imbutos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thy plants are an orchard of pomegranates, with pleasant fruits; camphire, with spikenard,
In Context
Read all of Canticum Canticorum 4
Cross References
Song of Solomon 1:12Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur. + 1.12 Fasciculus. Mors dilecti mei, quam pro mea salute subiit, semper in mea memoria commorabitur. Item fasciculo myrrhæ comparatur, dum propter nos crucis injurias toleravit. Myrrha arbor est Arabiæ, altitudinis quinque cubitorum, similis spicæ quam acanthum dicunt, cujus gutta viridis atque amara, unde nomen accepit myrrha. Gutta ejus sponte manans, pretiosior est, corticis vulnere vilior, quæ medendis infirmitatibus est salubris: unde, et myrrhatum vinum a militibus accepit. Ubera mea. Castarum ubera non franguntur; sed meretricum, laxis pellibus irrugantur. Unde Ezechiel: In Ægypto fractæ sunt mammæ tuæ Ezech. 23..
Song of Solomon 4:14Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis. + 4.14 Fistula et cinnamomum. Fistula quæ et casia, arbor aromatica, sed parva: est autem robusti corticis et purpurei, quæ ad curandas viscerum molestias valet, quæ pro sui brevitate a quibusdam inter herbas odoriferas reputatur, quæ humiles spiritu significat, quæ Dominicæ passionis memores, ad patiendum pro Domino sunt parati. Cinnamomum est brevis arbor, sed odorifera et dulcis, cinerei coloris ad medicinæ usum fistulæ duplo præstans. Et significat illos qui se infirmos reputant, quorum humilitas apud Deum dulcedinem habet et laudem. Et bene post fistulam purpuream ponitur cinnamomum cinerei coloris; quia per recordationem Dominicæ passionis oritur nobis despectus nostræ virtutis. Fistula et cinnamomum in horto cum lignis Libani prodeunt: quia in Ecclesia, qui humiles et patientes sunt, cum illis, qui Ecclesiam prædicando vel virtutes faciendo muniunt, palmam retributionis exspectant. Cum universis lignis. Sicut fistula et cinnamomum, humiles sanctorum cogitationes: sic et ligna Libani, quæ alta et robusta sunt, demonstrant sublimes sanctorum actiones et orationes. Myrrha imputribile reddit corpus, et significat illos qui amaritudine et patientia corpus suum reddunt securum a motibus carnalibus et ab omni adversa parte. Alœ non tantam vim habet, quantam myrrha, sed tamen valet contra putredinem. Primis. Id est, cum charismatibus virtutum excellentioribus. Et pulchra conjunctio herbarum et arborum cum unguentis: quia dum carnem a lascivia refrenamus, consequens est ut majora dona spiritus suscipiamus. In horto Domini concluso, inter alia nascitur.
Song of Solomon 6:11Nescivi: anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab. + 6.11 Nescivi, anima mea. Dum sic spon sus, vel ipsa Ecclesia, labores suos evangelicos Synagogæ miranti prædicat: illa salubri pœnitudine compuncta, profitetur se causa profanæ cæcitatis diutius aberrasse. Conturbavit me. Propter evangelicam Ecclesiæ prædicationem, per quatuor mundi partes velociter discurrentem, et quatuor rotis fidei innitentem: unde et a quatuor personis scriptum fuit; sed illi quatuor equi eodem spiritu ad bellum unum currum trahunt.
Song of Solomon 8:2Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum. + 8.2 Ibi me docebis. Tu augebis gratiam in me, et ego non ingrata augebo servitium.
Isaiah 61:11Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus.] + 61.11 Et laudem: suam, etc., usque ad reddet Domino fructum laudis et bonæ operationis.