John 1:10
In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He was in the world, and the world was made by him, and the world knew him not.
In Context
Cross References
Genesis 16:13Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me. + 16.13 Vocavit autem Agar. Recte nomen ejus ita vocavit, quia gratuito consulit miseris et humiles consolatur. Unde: Tu laborem et dolorem consideras, et tibi derelictus est pauper, etc. Profecto hic vidi posteriora videntis me. Tale est illud: Videbis posteriora mea, nam facies non apparebit tibi. Non enim homo videbit faciem meam et vivet Exod. 33. Illam enim manifestationem sapientiæ Dei nemo potest videre et vivere. Ipsa est species ad quam suspirat qui Deum diligit toto corde, tota anima, tota mente: ad quam contemplandam, etiam proximum diligendo sicut seipsum, quantum potest, ædificat. Posteriora vero ejus, id est, incarnationem ejus, quam assumpsit postremis temporibus, nunc per fidem et dilectionem desiderando contemplamur, et in futuro æterna contemplatione fruemur.
Genesis 18:33Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille reversus est in locum suum.
Jeremiah 10:11Sic ergo dicetis eis: Dii qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt ! + 10.11 Cœlos et terram. Quæ cooperatores Christi, qui dii vocantur et domini, per doctrinam ecclesiasticam partim fecerunt. Qui facit. ORIG., Homil. in Jer. Dominus qui facit terram in fortitudine, etc. Tres quodammodo virtutes Dei assumens propheta, etc., usque ad si vero cœlestia, thesaurizatorem suum ad propinquam sibi regionem subvehunt.
John 1:5et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.
John 5:17Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. + 5.17 Jesus autem respondit. Quasi dicat cæci in lege cur mihi invidetis, si hominem in sabbato sano, qui Deus cum Patre semper operor.
Acts 14:17Et hæc dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent.