John 1:11
In propria venit, et sui eum non receperunt. + 1.11 Et sui eum non receperunt. Ab initio mundi nullum tempus erat in quo receptores divini verbi non essent, unde addit: Quotquot autem receperunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He came unto his own, and his own received him not.
In Context
10In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
Cross References
Matthew 15:24Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël. + 15.24 Non sum missus. Quasi dicat: Prius oportet me sacramentum mei adventus complere in Judæis, et sic adducere alias oves, et hoc de signo petitionem hujus differendo.
Luke 20:13Dixit autem dominus vineæ: Quid faciam? Mittam filium meum dilectum: forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.
Acts 3:25Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ. + 3.25 Testamenti. BEDA. Ex illo testamento quod ad Moysen, etc., usque ad, in semine tuo benedicentur omnes gentes. Patres. Posuit plurale patres, et non singulare patrem, quia non soli Abrahæ, sed Isaac et Jacob promissum est. In semine tuo, etc. BEDA. Semen Abrahæ Christus est - in fide cujus omnibus familiis, Judæis scilicet et gentibus, benedictio promissa est. Omnes familiæ. Non quod omnes, sed quia nulla benedicitur nisi in eo, sicut et illud: Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum Joan. 1.. Benedicentur. In Adæ peccato maledictæ, in Christo benedictæ sunt, in quo et illi benedicuntur qui incarnationem præcesserunt: quia idem homo Deus januam cœli aperuit, et in fine dicet omnibus electis: Venite, benedicti Patris Matth. 25., etc.
Acts 13:26Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est. + 13.26 Vobis. RAB. Judæis. Non veni nisi ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. Vel vobis, qui estis dispersi, quia (ut sequitur) habitatores Jerusalem repulerunt illud.
Acts 21:6Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem: illi autem redierunt in sua.
Romans 9:5quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen.