John 6:41
Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi, + 6.41 Murmurabant. Nescientes hunc panem, nec Patrem ejus cœlestem, quia inflati de sua justitia in qua de viribus suis præsumunt, justitiam Dei quæ de cœlo venit, non esuriunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The Jews then murmured at him, because he said, I am the bread which came down from heaven.
In Context
Cross References
Luke 15:2Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.
John 6:33Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo. + 6.33 Panis enim verus. Angeli purum verbum solidum cibum comedunt: nos vero verbum, sed in lac versum, quia si non possumus comedere, possumus sugere. Nisi enim incarnaretur, a nobis non cognosceretur, a nobis non gustaretur.
John 6:48Ego sum panis vitæ. + 6.48 Ego sum panis vitæ. Patres vestri, etc. Manna de quo superbitis, patribus murmuratoribus quorum estis filii, murmurando non fuit panis vitæ, quia non intellexerunt in eo spiritualem cibum, sic et vos qui me auditis, non spiritualiter intelligitis. Vixit autem Moyses et alii electi de manna, quia spiritualiter manducaverunt. Sic et qui modo verba mea spiritualiter accipiunt. Ego sum panis vitæ. Ecce sacramentum verbis tegit, ut Judæi et etiam aliqui discipuli non credentes verbis illius magis scandalizentur, et humiles apostoli humiliter credentes probentur; unde Petrus: Verba vitæ æternæ habes.
John 6:58Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me. + 6.58 Sicut misit me. Me æqualem sibi misit, id est, hominem fecit, et inde est ut ad eum referam vitam meam quasi ad majorem. Et ipse vivet. Ut vivam ex Patre, mea exinanitio facit: ut homo vivat ex me, participatio facit quæ me manducat.
John 6:66Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. + 6.66 Quia nemo potest, etc. Causam quare quidam non credant subdit: Quia non est a Deo datum; fides enim non est hominibus a se, quasi propria, sed a Deo quasi gratia.
1 Corinthians 10:10Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. + 10.10 In figura. Ecce ostendit cur signa illa jam non observantur, cum res manifesta sit ad correctionem nostram.