John 5:10
Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. + 5.10 Dicebant ergo. Judæi observatores litteræ nescientes gratiam qua lex impletur, quæ ab omni servili opere, id est a peccato cessare jubet, unde hic dicitur: Tolle grabatum, etc. Non licet. Non calumniantur de salute qui in sabbato curant animalia, sed de lecti portatione.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 31:12Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
Isaiah 58:13Si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, et glorificaveris eum dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem:
Jeremiah 17:27Si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati, et ne portetis onus, et ne inferatis per portas Jerusalem in die sabbati, succendam ignem in portis ejus, et devorabit domos Jerusalem, et non extinguetur.] + 17.27 Si autem non audieritis me, ut sanctificetis diem sabbati, et ne portetis onus, et ne inferatis per portas Jerusalem, etc. Quasi dicat: Hæc sunt præmia eorum qui sanctificant sabbatum, et nullo pondere gravantur. Si autem, etc.
Mark 2:24Pharisæi autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet?
Luke 6:2Quidam autem pharisæorum, dicebant illis: Quid facitis quod non licet in sabbatis? + 6.2 Dicebant illis, etc. Alii dicunt ipsi Domino hæc fuisse objecta. Sed a diversis et ipsi Domino, et discipulis potuerunt objici, et cuicunque objectum sit ad ipsum maxime respicit. In sabbatis. Sabbata significant feriationes; vel quæ in hoc sæculo aguntur a vacantibus superstitionibus Judæorum; vel quæ in futuro agentur, quando in perpetua solemnitate manducabimus bona terræ.
Luke 23:56Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. + 23.56 Et revertentes. Inspecta Domini sepultura revertentes parant aromata et unguenta, qui lecta, audita, recordata, passione Domini, ad opera virtutum quibus Christus delectetur se convertunt, et sabbato silent. Post sabbatum cum muneribus venturi ad Dominum, cum finita præsentis vitæ parasceve in beata quiete gaudentes exspectant tempus resurrectionis, quo Christo occurrunt cum redolentibus actionum aromatibus. Et sabbato, etc. Mandatum erat, ut sabbati silentium a vespera usque ad vesperam servaretur. Ideo mulieres sepulto Domino, quandiu licebat operari, in unguentis præparandis occupantur parasceve usque ad solis occasum, et transacto sabbato occidente sole, ut mane venientes ungerent eum, quia vespere sabbati, præoccupante jam noctis articulo, monumentum adire non poterant.