John 10:24
Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam. + 10.24 Circumdederunt ergo eum Judæi. Domino patienter inter opprobria veritatem prædicante excæcati non obsequuntur, sed tentant, Quousque animam nostram tollis? Calumniantur illum tollere animas qui salvat, quem purum hominem putabant, sed præ omnibus regnaturum. Si tu es Christus, dic nobis palam. Non veritatem desiderant, sed parant calumniam, ut si dixerit se regem, contra Augustum facientem potestati tradant. Sed Dominus sic temperat responsum, ut nec illis sit locus calumniæ, et fidelibus propter quos hæc referuntur manifeste appareat quod ipse sit Christus, non homo tantum, ut illi putant, sed Filius Dei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 11:3ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? + 11.3 Tu es. Non ait qui venisti, quasi dicat: Cum ad inferna descensurus sum: debeo te nuntiare inferis, qui nuntiavi superis. An conveniat Filio Dei mori, an alium ad hæc sacramenta missurus es?
Luke 22:67Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi: + 22.67 Si vobis dixero. Sæpe dixerat se esse Christum. Interrogaverat etiam eos quomodo dicerent Christum filium David cum eum David Dominum vocet, ut per hoc ad credendum Deum provocaret: sed illi nec dicenti credere, nec interroganti respondere, nec eum qui innoxius erat dimittere volebant.
John 8:25Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Jesus: Principium, qui et loquor vobis. + 8.25 Principium. AUG. Credite me principium, etc., usque ad ipse manus dextera, fortitudo, sapientia, et Verbum est Patris. ID. Ecce quid est esse, quia principium in se manet, innovat omnia, et mutari non potest. Loquor vobis. Et habeo vobis multa loqui, docendo, si credideritis, accusando si non credideritis, et qui modo non judico, sed salvo, habeo post judicare. Habeo dico, sed totum ex Patre qui verax est ex se, ex quo ego sum veritas quam genuit ex se, et ideo vera dico, et judico. Ecce quomodo dat gloriam Patri cui æqualis est, ut doceat nos minores dare gloriam Deo.
John 9:22Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos: jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.
2 Corinthians 3:12Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur: + 3.12 Habentes. Id est ostensa dignitate Novi et Veteris Testamenti ostendit usum utriusque. Multa fiducia. Usu exercemus nos in bonis operibus unde crescit nobis fiducia. Tantum enim videbimus quantum credimus, et quia aperta est gloria, non celamus sensum nostrum, sicut Moyses, sed aperte dicimus.