The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 11 › Matthew 11:14

Matthew 11:14

et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. + 11.14 Et si vultis recipere. Ut minus excusabiles sitis, quia eum non recepistis. Ipse est Elias in virtute, non in persona, par in vitæ severitate, mentis rigore præcedens Christi primum adventum, ut ille secundum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And if ye will receive it, this is Elias, which was for to come.

In Context

13Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt: + 11.13 Omnes enim. Non quod post Joannem non fuerint aliqui, ut Agabus, sed quia quidquid prophetaverunt, de Domino vaticinati sunt. Omnes enim. Quia quidquid illi dixerunt, de venturo locuti sunt, hic vero venientem ostendit.

15Qui habet aures audiendi, audiat.

Read all of Matthew 11

Cross References

Ezekiel 3:10Et dixit ad me: Fili hominis, omnes sermones meos quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi:

Matthew 17:10Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire? + 17.10 Quod Eliam oporteat, etc. Traditio Pharisæorum est juxta Malachiam prophetam, quod Elias veniet ante adventum Salvatoris, et reducet corda patrum ad filios et filiorum ad patres, et restituet omnia in antiquum statum. Æstimant ergo apostoli transformationem gloriæ ultimam hanc esse quam viderant et dicunt. Si jam venisti in gloria, quomodo præcursor tuus non apparet, maxime quia et Eliam viderant recessisse.

Mark 9:11Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur. + 9.11 Restituet, etc. Scilicet convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres. Restituet enim morti quod debet et diu vivendo sustulit, unde addit: Quomodo scriptum. Quasi dicat: Sicut de Christi passione prophetæ multifarie scripserunt: sic et Elias multa passurus est. Restituet ergo omnia. Primo, corda hominum illius temporis ad credendum in Christo, resistendum Antichristo. Deinde, ponet animam pro Christo.

John 1:21Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. + 1.21 Elias es tu? Cum omnes scirent nomen Christi, sciebant etiam quod Elias præcessurus sit eum. Sed ipse Elias præcessurus, in potestate judicaturum, Joannes figuraliter Elias eumdem judicandum, ut sint duo præcones sicut duo adventus ejusdem, unde: Non sum Elias, id est, non præco: potentiam indicans; sed in quam offenditis ostendo humilitatem: quasi dicat: Servite humili antequam excelsus judicet. Ecce nec ego Christus, nec a parte potentiæ judex.

1 Corinthians 3:2lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis. + 3.2 Adhuc enim carnales. Arguit eos qui querebantur se dudum non audisse spiritualia, cum adhuc indigni essent audire. Ministri ejus. AUG. Homo exterius ministrat quasi servus, etc., usque ad quia Deus operatur velle et perficere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 11:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 11:13Matthew 11Matthew 11:15 →