The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 1 › John 1:37

John 1:37

Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. + 1.37 Secuti sunt Jesum. Secuti sunt, ut eum jam potius quam Joannem audirent, non tamen adhuc ei penitus adhærentes, sed ut videant ubi habitat, ut assidue ad eum veniant, et ab eo erudiantur, et postea perfecte sunt secuti, quando eos de navi vocavit. Duo sequuntur, quia qui sequuntur gemina charitate debent accendi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the two disciples heard him speak, and they followed Jesus.

In Context

36Et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei.

38Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quæritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas? + 1.38 Conversus. Quasi a tergo viderant, sed quasi faciem præbuit illis dum de majestate descendit, ut posset videri, dum pro umbra legis Evangelii lucem exhibuit. Quid quæritis? Interrogat non ignorans, sed ut mercedem habeant respondentes, qui rem, non personam, quid, non quem, ne se videatur ostendere, illi personam respondent. Ubi habitas? Mystice. Volunt ostendi sibi in quibus Christus habitet, ut se illis assimilent. Vel, qui incarnationem vident, pie quærunt ostendi sibi æternam mansionem quomodo sit apud Patrem.

Read all of John 1

Cross References

Proverbs 15:23Lætatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus. + 15.23 Lætatur homo. Humanum est de sententia quasi prudenter prolata lætari. Sed vere sapiens non solum quod loquitur, sed etiam opportunitatem loci, et temporis, et personæ cui loquitur, diligenter inquirit.

John 1:43In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me. + 1.43 In Galilæam et invenit Philippum. Galilæa dicitur transmigratio, vel revelatio. Transmigrat enim homo de vitiis ad virtutes, et post de virtute in virtutem, et sic fit ei revelatio, ut videatur Deus deorum in Sion. Vocaturus ergo discipulum ad sequendum, id est ad imitandum exit in Galilæam, ipso loco innuens, ut sicut ipse proficiebat sapientia, et sicut per passiones intravit in gloriam, sic et sequaces.

Romans 10:17Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. + 10.17 Fides ex, etc. Etsi Deus intus doceat, tamen præco exterius annuntiat. Per verbum. Id est per gratiam Christi doctores verbi evangelici nobis mittentis. Nisi enim dicatur aliquid, nec audiri potest nec credi.

Revelation 22:17Et spiritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, veniat: et qui vult, accipiat aquam vitæ, gratis. + 22.17 Et spiritus, id est Trinitas, quæ pro puritatis excellentia spiritus dicitur: Et spiritus et sponsa dicunt, etc. Hic etiam subdit testimonium Trinitatis et fidelium, quasi: Ideo debetis recipere, quia spiritus et sponsa, etc. Et qui sitit, veniat. Non tamen quilibet, sed ille tantum veniat, qui sitit: id est credere desiderat. Qui vult, accipiat aquam vitæ gratis. Et non est labor, quia sola voluntas sufficit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 1:37

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 1:36John 1John 1:38 →