The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 1 › John 1:38

John 1:38

Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quæritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas? + 1.38 Conversus. Quasi a tergo viderant, sed quasi faciem præbuit illis dum de majestate descendit, ut posset videri, dum pro umbra legis Evangelii lucem exhibuit. Quid quæritis? Interrogat non ignorans, sed ut mercedem habeant respondentes, qui rem, non personam, quid, non quem, ne se videatur ostendere, illi personam respondent. Ubi habitas? Mystice. Volunt ostendi sibi in quibus Christus habitet, ut se illis assimilent. Vel, qui incarnationem vident, pie quærunt ostendi sibi æternam mansionem quomodo sit apud Patrem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then Jesus turned, and saw them following, and saith unto them, What seek ye? They said unto him, Rabbi, (which is to say, being interpreted, Master,) where dwellest thou?

In Context

37Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. + 1.37 Secuti sunt Jesum. Secuti sunt, ut eum jam potius quam Joannem audirent, non tamen adhuc ei penitus adhærentes, sed ut videant ubi habitat, ut assidue ad eum veniant, et ab eo erudiantur, et postea perfecte sunt secuti, quando eos de navi vocavit. Duo sequuntur, quia qui sequuntur gemina charitate debent accendi.

39Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima. + 1.39 Venite. Quasi sermone non potest explicari, sed opere demonstratur, venite credendo et operando, et intelligetis; venite testimonio Joannis et a lege recedite, et gratiam recipietis. Die illo. Ostendit Novum Testamentum, sive præsentem vitam. Hora autem erat quasi decima. Quia ex lege venerant, decalogus ad Christum misit, hora decima quærunt ab eo doceri, quia non alius docet legem, nisi qui dedit eam. Docet autem cum misericordia et implentur quæ implere non poterant, vel hora decima vesperam mundi indicat.

Read all of John 1

Cross References

1 Kings 10:8Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. + 10.8 Beati viri. RAB. Regina admirando in laudem Salomonis erupit, dicens: Beati viri. Vere beati sunt quorum rex est Christus, et qui æterna ejus visione perfrui merentur, et gloriam quam habet cum Patre et Spiritu sancto conspicere et sapientiam quæ mundis corde se ostendit perpetualiter percipere lætantur.

Proverbs 3:18Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus. + 3.18 Lignum vitæ. Sicut in medio paradisi lignum vitæ, etc., usque ad præsenti beatificabitur aspectu.

Proverbs 13:20Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.] + 13.20 Qui cum sapientibus. Quilibet simplex aut rusticus, qui arcana sapientiæ comprehendere nequit, si tamen exempla sapientum vivendo sectatur, jure inter sapientes numerabitur. Amicus stultorum. Qui stultos, non quia homines sunt, sed propter stultitiam, quia mimi sunt, vel histriones, vel hujusmodi, non ut instruendo corrigat, amat, sed ut favendo, deteriores efficiat: licet sapiens videatur, stultorum damnatione tenebitur.

Matthew 23:7et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.

Luke 8:38Et rogabat illum vir, a quo dæmonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Jesus, dicens:

Luke 14:25Ibant autem turbæ multæ cum eo: et conversus dixit ad illos: + 14.25 Ibant autem turbæ, etc. Turbæ quæ sequuntur Jesum iter facientem in Jerusalem, signant eos qui ad cœnam invitati vel compulsi veniunt, et tota intentione Jesum imitantur, præcedentem ad æternæ pacis visionem. Hos ergo instruit qui sincero amore patriam illam debeant appetere, et pro ea carnalis pietatis affectibus renuntiare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 1:38

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 1:37John 1John 1:39 →