Romans 10:17
Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. + 10.17 Fides ex, etc. Etsi Deus intus doceat, tamen præco exterius annuntiat. Per verbum. Id est per gratiam Christi doctores verbi evangelici nobis mittentis. Nisi enim dicatur aliquid, nec audiri potest nec credi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So then faith cometh by hearing, and hearing by the word of God.
In Context
Cross References
Jeremiah 23:28Propheta qui habet somnium, narret somnium: et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum? dicit Dominus. + 23.28 Quid paleis? Pulchre doctrina hæreticorum paleis comparatur, quæ medullam non habent, nec refectionem præbent.
Luke 8:11Est autem hæc parabola: Semen est verbum Dei.
Luke 11:28At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. + 11.28 Quinimo. Quasi dicat: Non solum laudanda Maria, quia Verbum Dei portavit in utero, sed maxime beata est, quia præcepta Dei servavit in opere. Sic etiam omnes beati sunt qui verbum Dei auditu fidei concipiunt, et boni operis custodiam in suo vel proximorum corde pariunt et nutriunt. Qui audiunt. In laude Ecclesiæ. E contrario damnantur Pharisæi, qui verbum Dei nec audire nec implere, sed blasphemare quærebant.
John 1:37Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. + 1.37 Secuti sunt Jesum. Secuti sunt, ut eum jam potius quam Joannem audirent, non tamen adhuc ei penitus adhærentes, sed ut videant ubi habitat, ut assidue ad eum veniant, et ab eo erudiantur, et postea perfecte sunt secuti, quando eos de navi vocavit. Duo sequuntur, quia qui sequuntur gemina charitate debent accendi.
Romans 10:14Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine prædicante? + 10.14 Quomodo ergo invocabunt, etc. Probato, qoud de utroque assumitur populo, ostendit per quid, scilicet per missionem utrisque factam, quam qui non receperit, inexcusabilis est. Invocatio salvat, ergo oportet credere: quia, quomodo, etc. Aut quomodo credent, etc. Quasi dicat: Non credent, nisi audiant. Nec enim olim aliquis credidit qui non aliquo modo audivit vel interius vel exterius. Dicit autem quod credere ex auditu sit, audire ex prædicatione, prædicare ex missione Dei; ita ut totum descendat ex fonte gratiæ. Prædicatio autem vere est ex missione, quia et pseudo bene nuntiantes, misit Deus qui in bonum malo novit uti. Aliquando etiam malos malis mittit in iram, id est prædicare permittit malos malis ad eorumdem pœnam, ut vicissim per se, sicut justum est, pereant. AUG. Apostolus quod ait: Quomodo credent ei quem non audierunt? De gentibus dixit, etc., usque ad prædicatores Christi esse mittendos.
2 Corinthians 2:17non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur. + 2.17 Sicut plurimi. Hic pseudoapostolos tangit, qui corrupta doctrina veritatem violabant, de quibus Isaias ait: Caupones tui vino aquam miscent.