The Bible Software
bible.softwareMarkMark 1 › Mark 1:16

Mark 1:16

Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores), + 1.16 Vidit Simonem. HIER. Simon, obediens; Andræas, virilis; Jacobus, supplantator; Joannes, gratia. His nominibus, etc., usque ad per prudentiam obedimus, per justitiam viriliter agimus, per temperantiam serpentes calcamus, per fortitudinem Dei gratiam meremur. ID. Quem non inebriat eloquentia sæcularis? Difficile homines potentes, et nobiles, et divites, et multo his difficilius eloquentes credunt Deo. Obcæcatur mens eorum divitiis et opibus atque luxuria, et circumdati vitiis non possunt videre virtutes, simplicitatemque Scripturæ sanctæ, non ex majestate sensuum, sed ex verborum judicant utilitate. ID. Vocantur quatuor piscatores, Simon, Andræas, Jacobus et Joannes: relictis omnibus sequuntur. Hac quadriga vehimur ad æthera, etc., usque ad pellibus Salomonis tegimur, quibus sponsa se gloriatur formosam. BEDA. Quæritur quomodo primum Petrum et Andream et post pusillum Jacobum et Joannem vocaverit, sicut narrat, etc., usque ad tunc enim non subductis ad terram navibus tanquam cura redeundi, sed tanquam vocantem et jubentem secuti sunt. Et ingrediuntur. HIER. Marcus dicta Evangelii in semetipso disponens, ordinem historiæ non secutus, mysteriorum ordinem servat, unde in sabbatis primam virtutem narrat dicens: Et ingrediuntur, etc. Capharnaum. ID. Capharnaum villa consolationis, sabbatum requies. Homo in spiritu immundo, genus humanum, in quo immunditia, etc., usque ad Pharao dimissus ab Isræl, persequimur eum, diabolus contemptus surgit in scandala. BEDA. Quod sabbato maxime curat et docet, ostendit se non sub lege esse, sed supra: et docet nos verum sabbatum, ut saluti scilicet animarum studentes, ab omni opere servili, id est, ab omnibus illicitis abstineamus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now as he walked by the sea of Galilee, he saw Simon and Andrew his brother casting a net into the sea: for they were fishers.

In Context

15et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: pœnitemini, et credite Evangelio. + 1.15 Pœnitemini. HIER. Amaritudinem radicis dulcedo pomi compensat: pericula maris spes portus delectat, dolorem medicinæ spes salutis mitigat. Qui desiderat nucleum, nucem frangat: pœnitentiam agat, qui vult æterno adhærere bono. Præconia Christi narrare possunt, qui ad palmam indulgentiæ pervenire meruerunt. Unde post pœnitentiam prædicatores eliguntur.

17et dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.

Read all of Mark 1

Cross References

Matthew 4:18Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), + 4.18 Qui vocatur Petrus. Vel quando primum Andræas adduxit eum, hoc nomen inditum est ei, dum dicitur: Tu vocaberis Cephas Joan. 1., quod interpretatur Petrus: quanquam hic videtur de futuro promittere. Vel quando confessus est: Tu es Christus Filius Dei vivi, dictum est ei: Tu es Petrus et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam Matth. 16.. BEDA. Petrus, agnoscens: Andræas, virilis: quod doctoribus convenit: quia hi soli, etc., usque ad quia vero primus homo inobediens exivit, secundus obediens ingressus est RAB. Matthæus dicit post habitationem Capharnaum discipulos vocasse. Joannes dicit, etc., usque ad ante autem quam veniret Jesus in Cana Galilææ, Andræas Petrum adduxit, sed nondum discipuli. Mittentes rete. Quia quos sæpe terrenis lucris inhiare considerat, cœlestibus desideriis advocat, et per eos retibus Evangelii, alios de profundo iniquitatis eripit, unde subdit: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum Joan. 1..

Mark 1:16Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores), + 1.16 Vidit Simonem. HIER. Simon, obediens; Andræas, virilis; Jacobus, supplantator; Joannes, gratia. His nominibus, etc., usque ad per prudentiam obedimus, per justitiam viriliter agimus, per temperantiam serpentes calcamus, per fortitudinem Dei gratiam meremur. ID. Quem non inebriat eloquentia sæcularis? Difficile homines potentes, et nobiles, et divites, et multo his difficilius eloquentes credunt Deo. Obcæcatur mens eorum divitiis et opibus atque luxuria, et circumdati vitiis non possunt videre virtutes, simplicitatemque Scripturæ sanctæ, non ex majestate sensuum, sed ex verborum judicant utilitate. ID. Vocantur quatuor piscatores, Simon, Andræas, Jacobus et Joannes: relictis omnibus sequuntur. Hac quadriga vehimur ad æthera, etc., usque ad pellibus Salomonis tegimur, quibus sponsa se gloriatur formosam. BEDA. Quæritur quomodo primum Petrum et Andream et post pusillum Jacobum et Joannem vocaverit, sicut narrat, etc., usque ad tunc enim non subductis ad terram navibus tanquam cura redeundi, sed tanquam vocantem et jubentem secuti sunt. Et ingrediuntur. HIER. Marcus dicta Evangelii in semetipso disponens, ordinem historiæ non secutus, mysteriorum ordinem servat, unde in sabbatis primam virtutem narrat dicens: Et ingrediuntur, etc. Capharnaum. ID. Capharnaum villa consolationis, sabbatum requies. Homo in spiritu immundo, genus humanum, in quo immunditia, etc., usque ad Pharao dimissus ab Isræl, persequimur eum, diabolus contemptus surgit in scandala. BEDA. Quod sabbato maxime curat et docet, ostendit se non sub lege esse, sed supra: et docet nos verum sabbatum, ut saluti scilicet animarum studentes, ab omni opere servili, id est, ab omnibus illicitis abstineamus.

Mark 3:18et Andræam, et Philippum, et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Jacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Cananæum, + 3.18 Et Andream. HIER. Qui viriliter vim facit perditionis suæ ut responsum mortis semper in se habeat et animam semper in manibus suis. Et Philippum. ID. Qui os lampadis est, qui illuminat ore quod accepit, cui datum est opus oris illuminati. Hoc locutionis genus sæpe Scriptura commemorat, quando nomina propter mysteria sunt posita: quod nunc evangelista, ex Dei persona vehementer affectans interserit. Et Bartholomæum. ID. Qui est filius suspendentis aquas, illius scilicet qui dixit: Mandabo nubibus meis ne pluant Isa. 5.. Nomen vero filii Dei per pacem et dilectionem acquiritur: Beati enim pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur Matth. 5.. Et: Diligite inimicos vestros ut sitis filii Dei Luc. 6.. Et Matthæum. Qui est donatus: cui non solum remissio peccatorum, sed etiam in apostolorum numero esse datur, ut leo et bos simul comedant, et lupus cum agno Isa. 11.. Nota, quod alii evangelistæ Matthæum præponunt, et publicanum non dicunt. Ipse post Thomam se ponit, et publicanum se dicit. Et Thomam. ID. Qui est abyssus. Multi enim profunda sciunt, sed non proferunt. Unde scio hominem in Christo, etc., usque: quæ non licet homini loqui II Cor. 12.. BEDA. Thomas abyssus: quia altitudinem virtutis in resurrectione penetravit. Vel geminus, græce quod dicitur didymus, id est, dubius propter dubium cor, quia resurrectionem vix credidit. Et Jacobum Alphæi. Id est, docti vel millesimi, cujus a latere cadent mille, et decem millia a dextris tuis Psal. 90.. BEDA. Jacobum Alphæi, qui et frater Domini dicitur: quia Maria Alphæi fuit soror, etc., usque ad post resurrectionem statim Jerosolymorum ordinatur episcopus, tanquam doctus vel docti filius. Thaddæum. Custos cordis. Hunc Lucas in Evangelio, et in Actibus apostolorum Judam Jacobi nominat, quia frater Jacobi fratris Domini. Unde dicitur filius Mariæ matris Jacobi et Joseph et Judæ et Simonis. HIER. Et Thaddæum, qui est corculus, id est, cordis cultor qui servat cor suum omni custodia. Munditia namque cordis videtur Deus ut per vitrum mundum. Et Simonem. BEDA. Simon Cananæus a Cana vico Galilææ, qui et Simon Zelotes, id est, æmulator. Cana, Zelus; Cananæus, Zelotes. Et Simonem Cananæum. Qui et Zelotes Simon ponens vel habens tristitiam. Beati namque qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur Matth. 5.. Trinum luctum implet qui consolationem quærit futuram. Deflet propria peccata cum David et Maria. Cum Paulo flet cum flentibus. Et flet multum cum Joanne qui dicebat: Et ego flebam multum: quia nemo dignus inventus est aperire librum et solvere signacula ejus Apoc. 5.. Zelotes autem dicitur quem comedit zelus domus Dei, ut Phinees: Et cessavit quassatio Num. 25..

Luke 6:14Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomæum, + 6.14 Cognominavit. Non modo primum, sed longe prius cum ab Andræa adductus dicitur: Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Sed volens Lucas nomina duodecim apostolorum nominare, cum necesse haberet Petrum dicere, breviter voluit innuere, quod non antea vocaretur; sed ita Dominus cognominavit, ut non casu factum putetur, sed ex commutatione sacramentum petræ audientibus commendaretur.

John 6:8Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri:

Acts 1:13Et cum introissent in cœnaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomæus, et Matthæus, Jacobus Alphæi, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi. + 1.13 Et cum introissent. In Græco ita ponitur: Cum introissent civitatem, in cœnaculum ascenderunt, ubi erant manentes Petrus, etc. In Græco sic est ordo nominum: Petrus et Andræas, Jacobus et Joannes, Simon Zelotes et Judas Jacobi. Cœnaculum, etc. BEDA. Locus est in superiori, designans quod a terra sublati ad superiora scientiæ et virtutis conscendunt. Cœnaculum dicitur tertium tectum, figura charitatis fidei superædificatæ et spei. Charitas autem diffusa est in cordibus nostris per Spiritum. Petrus et Joannes. Petrus primus ponitur, quia princeps et pastor. Petrus et Joannes merito primi ponuntur, qui simul cucurrerunt ad monumentum, quia plus cæteris amabant. Primus (si fas est dici) plus cæteris dilexit: alium, plurimum Jesus amavit. Catalogus apostolorum ideo ponitur, ne extra hos aliqui falsi recipiantur: paria et ponuntur loca singulorum, distinguentibus gradibus meritorum. Hi sunt duodecim filii Jacob; duodecim fontes deserti, quos Isræl reperit in Elim; duodecim panes propositionis; duodecim lapides in veste pontificis; duodecim signa zodiaci; duodecim lapides altaris; duodecim lapides de Jordane elevati; duodecim boves sub æneo mari; duodecim stellæ in corona sponsæ; duodecim fundamenta; duodecim portæ; duodecim menses anni; duodecim horæ diei; duodecim fructus ligni vitæ. Zelotes. BEDA. Zelotes ipse est qui in Evangeliis dicitur Chananæus. Chana zelus interpretatur. Erat enim de vico Galilææ ubi Dominus aquam convertit in vinum. Hic post Jacobum fratrem suum, rexit Ecclesiam Hierosolymorum. Filio pereunte perditionis, imperfectus numerus apostolorum remansit, juxta similitudinem enim lunæ crescit et decrescit Ecclesia: sed vetera transeunt, et nova fiunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 1:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 1:15Mark 1Mark 1:17 →