The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 1 › John 1:45

John 1:45

Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. + 1.45 Invenit Philippus, etc. Nathanæl peritissimus Scripturarum intelligit quod non alii, scilicet a Nazareth exire singularem Nazarenum: quia autem doctissimus, non est in apostolum electus: omnes enim apostoli primum de idiotis, ut confundantur sapientes. Quem scripsit Moyses. Ut cautus venator multis rationibus veritatem fratri astruit, scilicet quod Jesus est qui prænuntiatur in lege et prophetis. Filius Joseph, qui est de domo David, ut per eum (non quod de eo natus) cum Maria matre ejus (quam sciebat ex prophetis virginem peperisse) notetur esse ex David.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Philip findeth Nathanael, and saith unto him, We have found him, of whom Moses in the law, and the prophets, did write, Jesus of Nazareth, the son of Joseph.

In Context

44Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri. + 1.44 A Bethsaida civitate. Non frustra nominatur civitas, nec frustra dicitur Philippi, Petri et Andreæ. Sonat enim domus venatorum, in quo notatur animus et officium istorum: sunt enim venatores in capiendis animabus, unde Philippus, antequam fiat apostolus, sponte vocat Nathanælem.

46Et dixit ei Nathanaël: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni et vide. + 1.46 Et dixit ei Nathanæl. Vel dubitando interrogat vel affirmat ut legisperitus, a civitate tanti nominis posse esse aliquem bonum vel eximium doctorem, vel summum Salvatorem. Dicitur enim Nazareth, flos vel germen munditiæ, vel sanctitas. Utrique autem pronuntiationi congrue subditur: Veni et vide, etc.

Read all of John 1

Cross References

Genesis 3:15Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.] + 3.15 Inimicitias ponam inter te et mulierem. Ipsa conteret caput tuum, etc. GREG. l. I Mor., c. 38 Caput serpentis conterere, est initia suggestionis manu sollicitæ considerationis a cordis aditu exstirpare; qui cum ab initio deprehenditur, percutere calcaneo molitur, quia quem prima tentatione non percutit, decipere in fine tendit. Si autem cor in tentatione corrumpitur, sequentis actionis medietas et terminus ab hoste possidetur, quia totam sibi arborem fructus ferre conspicit, quam veneni dente in radice vitiavit. HIERON. Ipsa servabit calcaneum tuum, et tu conteres ejus calcaneum. Melius in Hebræo habetur: Ipsa conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum ejus, quia et nostri gressus præpediuntur a colubro, et Dominus conteret Satan sub pedibus ejus.

Genesis 49:10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. + 49.10 Non auferetur sceptrum de Juda, etc. Tandiu enim ex semine Judæ reges apud Judæos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judæorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judæorum.

Isaiah 4:2[In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israël.

Isaiah 9:6Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. + 9.6 Puer natus est nobis. Non Judæis, nobis, etc., usque ad sed oriri non videntibus non videtur. Principatus super humerum. ID. Dum duceretur ad patibulum, portavit crucem, in qua meruit principatum. ID. Septuaginta: Magni consilii angelus. Quod in Hebræo non habetur, sed nominum majestate perterriti, non ausi sunt de puero dicere, quod aperte Deus appellandus sit. Ideo pro his sex nominibus hoc posuerunt, magni consilii angelus.

Micah 5:2[Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda; ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israël, et egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis.

Zechariah 9:9[Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem: ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 1:45

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 1:44John 1John 1:46 →