The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 1 › John 1:44

John 1:44

Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri. + 1.44 A Bethsaida civitate. Non frustra nominatur civitas, nec frustra dicitur Philippi, Petri et Andreæ. Sonat enim domus venatorum, in quo notatur animus et officium istorum: sunt enim venatores in capiendis animabus, unde Philippus, antequam fiat apostolus, sponte vocat Nathanælem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now Philip was of Bethsaida, the city of Andrew and Peter.

In Context

43In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me. + 1.43 In Galilæam et invenit Philippum. Galilæa dicitur transmigratio, vel revelatio. Transmigrat enim homo de vitiis ad virtutes, et post de virtute in virtutem, et sic fit ei revelatio, ut videatur Deus deorum in Sion. Vocaturus ergo discipulum ad sequendum, id est ad imitandum exit in Galilæam, ipso loco innuens, ut sicut ipse proficiebat sapientia, et sicut per passiones intravit in gloriam, sic et sequaces.

45Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. + 1.45 Invenit Philippus, etc. Nathanæl peritissimus Scripturarum intelligit quod non alii, scilicet a Nazareth exire singularem Nazarenum: quia autem doctissimus, non est in apostolum electus: omnes enim apostoli primum de idiotis, ut confundantur sapientes. Quem scripsit Moyses. Ut cautus venator multis rationibus veritatem fratri astruit, scilicet quod Jesus est qui prænuntiatur in lege et prophetis. Filius Joseph, qui est de domo David, ut per eum (non quod de eo natus) cum Maria matre ejus (quam sciebat ex prophetis virginem peperisse) notetur esse ex David.

Read all of John 1

Cross References

Matthew 11:21Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent. + 11.21 Væ tibi, etc. Supra ubi legitur, quia circumibat Jesus civitates et omnes vicos, curans omnem languorem: intelligendum est inter alias etiam in Corozaim et Bethsaida Dominum fecisse virtutes. Corozaim interpretatur mysterium meum; Bethsaida domus fructuum vel venatorum. Si in Tyro, etc. Hoc impletum modo videmus, quia Corozaim et Bethsaida præsente Domino credere noluerunt. Tyrus et Sidon postea prædicantibus Apostolis crediderunt: adeo devoti, ut Paulum Tyro abeuntem omnes cum uxoribus et liberis usque ad naves prosequerentur. Cur ergo non credituris prædicavit, credituros evitavit: ipse scit cujus viæ sunt misericordia et veritas. Proposuit tamen fines Judææ non excedere, ne justam Pharisæis et sacerdotibus persecutionis occasionem daret. Et erant tunc qui in Corozaim essent vocandi: nec tamen de contemptu gravius puniendi. Tyrus, angustia. Sidon, venatio.

Mark 6:45Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. + 6.45 Et statim cœgit. Exemplum dat nobis ut in omnibus bonis quæ agimus humani favoris retributionem vitemus: ne nos operatio virtutum ad concupiscentiam flectat temporalium. Quod ipse Dominus nobis insinuans, cum hi qui virtutes ejus admirabantur, regem eum facere vellent, fugit in montem orare. Crucifixoribus promptus occurrit, ut scilicet parati simus ad adversa toleranda, cauti ad blandimenta si arriserint, et ne nos, si affluant, emolliendo decipiant, crebris a Domino precibus imploremus. Ad Bethsaidam. BEDA. Bethsaida civitas est in Galilæa Andreæ et Petri et Philippi prope stagnum Genesareth. Sed Marcus dicit, etc., usque ad quæ ambæ sunt civitates in Galilæa juxta stagnum Genesareth: quod etiam Tiberiadis a Tiberiade civitate sic vocatur.

Luke 6:14Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomæum, + 6.14 Cognominavit. Non modo primum, sed longe prius cum ab Andræa adductus dicitur: Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Sed volens Lucas nomina duodecim apostolorum nominare, cum necesse haberet Petrum dicere, breviter voluit innuere, quod non antea vocaretur; sed ita Dominus cognominavit, ut non casu factum putetur, sed ex commutatione sacramentum petræ audientibus commendaretur.

Luke 10:13Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent. + 10.13 Væ tibi, Corozaim. Corozaim, Bethsaida, Capharnaum, et Tyberias civitates sunt Galileæ, in littore laci Genesareth. Has plangit Dominus, quia post tanta miracula et virtutes non pœnituerunt: et sunt pejores gentilibus, naturale solummodo jus dissipantibus, quia post descriptæ legis contemptum, Filium quoque Dei conculcare, gratiamque ingrati spernere non timuerunt. Et cinere sedentes. Impleta videmus verba Salvatoris, quia cum illæ civitates prædictæ, Domino præsente credere noluerunt, Tyrus et Sidon olim fuerunt amicæ David et Salomoni, et postea evangelizantibus Christi discipulis, devote fidem susceperunt. Quare autem sit prædicatum non credituris, et non prædicatum credituris, novit ille qui omnia novit.

John 14:8Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 1:44

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 1:43John 1John 1:45 →