John 1:6
Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. + 1.6 Fuit homo missus. Postquam sublimi volatu ultra omnem naturam in altitudinem theologiæ ascendit, quia Verbum apud Patrem semper fuisse contemplatus est, mox ad humilitatem humanæ naturæ, et specialiter præcursoris Verbi descendit contra illos qui dicebant humanam naturam in primo parente ex toto perditam et ad nihilum redactam. Homo missus. Homo, non angelus, ut hæretici volunt, missus a Deo. Ideo potuit dicere de Deo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
There was a man sent from God, whose name was John.
In Context
5et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.
7Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
Cross References
Malachi 3:1Ecce ego mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam: et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum.
Matthew 3:1In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ, + 3.1 In diebus autem. Præterit multa, et transit ad prædicationem Joannis. In diebus. Non solum pueritiæ annos, sed omnes usque ad prædicationem Joannis comprehendit, id est, cum fere esset triginta annorum. Lucas significantius tempora exprimit: Anno quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris. Prædicans. Manifestavit se qui prius siluerat, baptizando, viam præparans Domino. In deserto Judææ. Quia Judæi a Deo deserti erant, quibus necessaria est pœnitentia, ut redeant.
Matthew 21:25Baptismus Joannis unde erat? e cælo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:
Luke 1:13Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem: + 1.13 Quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elizabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus. Exaudita est magis quam petisti. Rogasti pro liberatione plebis, et donatus est tibi præcursor. AMBR. Multa divina beneficia hic sunt congesta. Primum, deprecationis fructus, deinde sterilis partus. Tum lætitia plurimorum, et magnitudo virtutis, Altissimi etiam prophetia promittitur. Quinetiam ne qua esset dubitatio, futuri nomen designatur. Tantis igitur supra votum fluentibus, non immerito diffidentia pœna plectitur silentii.
Luke 1:61Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.
Luke 3:2sub principibus sacerdotum Anna et Caipha: factum est verbum Domini super Joannem, Zachariæ filium, in deserto. + 3.2 Factum est verbum, etc. BEDA. Congregaturus Ecclesiam, Dei Filius primum operatur in servulo, etc., usque ad unum itaque dixit, et omnia declaravit.