John 10:22
Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat. + 10.22 Facta sunt autem encænia, etc. Cænon, id est novum. Inde encænia, id est initiare. Encænia festa dedicationis templi, quæ facta est a Juda Machabæo tempore hiemis. Hiems autem hic commemoratur, ut significet Judæos frigidos, qui non accedunt ad ignem, id est, non credunt in Christum. Salomon autem facto templo in autumno illud dedicavit III Reg. 8.. Zorobabel, et Jesus sacerdos post captivitatem reædificatum templum, in vere dedicaverunt II Esdr. 6.. Judas Machabæus pro profanatione Antiochi in hieme I Machab. 4..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And it was at Jerusalem the feast of the dedication, and it was winter.
In Context
21Alii dicebant: Hæc verba non sunt dæmonium habentis: numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire?
Cross References
2 Chronicles 7:5Mactavit igitur rex Salomon hostias, boum viginti duo millia, arietum centum viginti millia: et dedicavit domum Dei rex, et universus populus. + 7.5 Dedicavit. RAB. Sanguine suo mundavit, et spirituali gratia sanctificavit Christus et diversis donis virtutum multiplicavit. Hancque dedicant filii Isræl, quia quisque fidelis secundum donum sibi a Deo collatum verbo et exemplo proximos ad meliora et perfectiora convertit et provehit.
Mark 3:22Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia. + 3.22 Et Scribæ. BEDA. Si qui tarditate mentis non intelligunt verbum Dei, remanet tamen spes salutis; si forte intelligant, nulla. Qui autem intelligere nolunt et invertunt quod intelligunt, nulla spes est. Unde, Scribæ, id est sapientes, etc. Ab Hierosolymis. Quod significat eum a civibus suis esse persequendum usque ad mortem. Legimus supra quia secuta est eum turba a Galilæa et Jerosolymis, et trans Jordanem et circa Tyrum et Sidonem, quæ sunt civitates gentilium: et Scribæ ab Jerosolymis blasphemabant: quia turba populi Judæorum illum cum palmis et laudibus perduxit; gentiles desiderabant; Scribæ et seniores populi de nece ejus tractabant. Beelzebub habet. Vir muscarum sive habens muscas: quo nomine principem dæmoniorum cognominabant propter sordes immolatitii cruoris.