John 10:25
Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
Cross References
John 5:17Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. + 5.17 Jesus autem respondit. Quasi dicat cæci in lege cur mihi invidetis, si hominem in sabbato sano, qui Deus cum Patre semper operor.
John 8:12Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ. + 8.12 Iterum ergo. Repulsis tentatoribus, sanata culpa mulieris, apertius subdit quid possit ex Divinitate, ne ambigant de eo homine an possit peccata dimittere. Ego sum lux mundi. Quæ nube carnis tegitur, et sic toleranda hominibus efficitur, unde et peccata possum dimittere et etiam hominem illuminare.
John 8:58Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.
John 10:38Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. + 10.38 Operibus credite. Fidem adhibete operibus, ut merito fidei amplius cognoscendo opera, veniatis ad fidem deitatis.
John 12:37Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum;
John 20:30Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc.