John 10:26
sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But ye believe not, because ye are not of my sheep, as I said unto you.
In Context
27Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me:
Cross References
John 6:37Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras: + 6.37 Omne quod dat mihi Pater, etc. Id est, quæcunque Pater trahit ad me, Pater dat Filio. Pater trahit ad Filium illos qui ideo credunt in Filium, quia credunt eum Patrem habere Deum. Veniet. Mihi unitur humilis humili, et ideo non foras ejicitur, quod est tantum superbi, qui nihil habet in bono interiori, neque hic neque in futuro.
John 6:65Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum. + 6.65 Sed sunt quidam, etc. Propheta. Nisi credideritis, non intelligetis: per fidem copulamur, per intellectum vivificamur. Et quis traditurus. Quia Judas inter scandalizatos recedit, sed manet ad insidiandum, quem nec silet, nec aperte ostendit, ut omnes timeant dum unus perit.
John 10:4Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.
John 12:37Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum;
2 Corinthians 4:3Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum: