John 10:39
Quærebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum. + 10.39 Quia in me est Pater. Pater est in Filio, Filius in Patre, ut æqualis in eo cui æqualis est; unde et potest dicere: Ego et Pater unum sumus. Et qui videt me, videt et Patrem; et hoc est ei proprium. Munus autem est homini per participationem quod dicitur esse in Deo continente et Deus in eo, ut in vase.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Therefore they sought again to take him: but he escaped out of their hand,
In Context
40Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic;
Cross References
John 7:30Quærebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. + 7.30 Hora ejus. Non quod necessitas sit facti, sed opportunitas voluntatis. Voluit enim opportuno tempore nasci, præmissa longa serie præconum. Similiter prædicator Evangelii voluit opportuno tempore mori.
John 8:59Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. + 8.59 Et exivit. Exiens de templo, id est, de figuris Judæorum, videamus quid fecerit in templo gentium.