The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 10 › John 10:40

John 10:40

Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic;

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And went away again beyond Jordan into the place where John at first baptized; and there he abode.

In Context

39Quærebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum. + 10.39 Quia in me est Pater. Pater est in Filio, Filius in Patre, ut æqualis in eo cui æqualis est; unde et potest dicere: Ego et Pater unum sumus. Et qui videt me, videt et Patrem; et hoc est ei proprium. Munus autem est homini per participationem quod dicitur esse in Deo continente et Deus in eo, ut in vase.

41et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum. + 10.41 Et multi venerunt. Isti apprehendunt permanentem, non quomodo iniqui apprehendere volebant discedentem. Quia Joannes, etc. Nullum in Hierusalem fecit ut iste, et quidquid dicebat testimonium huic perhibebat, quasi per lucernam veniamus ad diem.

Read all of John 10

Cross References

John 1:28Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. + 1.28 Hæc in Bethania. Duæ sunt Bethaniæ. Una trans Jordanem, altera circa non longe ab Hierusalem, ubi Lazarus suscitatus est. Illa quæ trans Jordanem est significat humanam naturam sub lege naturali ante fluenta gratiæ, quæ gratia post incarnationem Christi abundans fuit, quæ natura ad hoc creata erat; ut legi naturæ obediret in qua Joannes baptizat, quia a peccato non liberat. Baptizat ultra fluenta divinorum donorum, quæ nondum in Christo inchoaverant in humanam naturam descendere. Illa quæ est citra Jordanem significat eamdem humanam naturam obedientem sub lege gratiæ, quæ est proxima Hierusalem, id est visioni pacis, per charitatem, in qua Christus mortuum suscitat quia a peccato liberat.

John 7:1Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam: non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere. + 7.1 Post hæc autem. Dominus in carne manens frequenter in Galilæam ambulabat, ut eum imitari volentes, de vitiis ad virtutes transmigrare discant: quod illa figurabat. Vel ut illius temporis sancti de Judæa ad gentes verbi Dei transitum exspectarent.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 10:40

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 10:39John 10John 10:41 →